Nobilissimo & Clarissimo Viro,
C[arolo] Linnaeo Archiatro &c.,
S[alutem] D[icit] Pl[urimam]
N[icolaus] L[aurentius] Burmannus.
Hisce recipies omnium seminum partem, a D[omino] Prof[essore]
Forskål e Cairo transmissorum et pro Te separatam, ex quibus ejus attentio
et peritia patet, quemque salvum rediturum exopto, adjecta ab eo nomina notavi,
unde quam accuratus fuerit, patet, & addidi quaedam semina Capensia
Surina¬mensia paucaque in Minorca collecta quae Tibi, ut spero, grata erunt.
Avide exspectamus Specierum novam editionem reliquaque opera ad Historiam
Naturalem pertinentia, avidissime ego dissertationem Tuam de fundamento
fructificationis, quam in ultimis promiseras, gratumque faceres, si Salvium vel
bibliopolam, qui haec opera impresserit, injungere velles, ut primis cum navibus in
Hollandiam transferantur, ut a bibliopolis emere queamus.
Prima data occasione D[omi]num L’Admiral adibo, ut de opere ejus Papilionum cum
eo colloquar, nec dubito, quin primis navibus ad D[omi]num Momma afferetur.
Doleo, quod servo Tuo Laurentio non magis prodesse potuerim, quod, licet lubens
voluerim, ex imperitia linguae & Hyemali tempore facere non potui; ante 3 septimanas
litteras Suetice scriptas ad me dedit, quae difficile satis a quodam translatae nil
continebant quam ut peteret, quod litteras a Te pro eo ad me procuratas ad
hortulanum Witbaum mittere vellem.
Emit nuperrime sat caro pretio Parens 70 icones Plantarum Surinamensium, a filia
J[ohannis] S[ibyllae] Merian ad vivum quam accurate delineatas, quaeque rarissime
nec nisi in densis sylvis, ut ipsa in M[anuscriptis] profitetur inventae fuere, anteaque
Surinamae non cognitae.
14 Aprilis die auctio habebitur Instrumentorum Physicorum & Mathematicorum, a
Lectore Martino Martens relictorum, cujus catalogum Balguerie in Sueciam
transmitteret.
An jamdum recepisti librum praecedenti anno transmissum ab auctore Houttuyn,
qui systema Tuum Hollandice versum cum explicationibus et Aliorum observationibus
edidit cum figuris.
Nil novi porro Tecum communicandum scio. Salutatus a Parente Valeas,
omnesque Domi Tuae certiores facere velis!
Dabam raptim 22 febr[uarii] 1763.