Nobilissimo & Clarissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
J[oannes] Burmannus.
Litteras tuas 11 Martii ante paucos dies rite accepi, ad quas breviter
respondebo, quum tempus jam plurimis negotiis sit occupatissimum.
Laetor primo filii mei adventum tibi fore gratissimum. Utinam sospes adveniat ac
redeat!
Die Solis proximo iter suum instituet per Osnabrugum, Hamburgum, Daniam & sic
porro. Quamprimum poterit, ad te veniet, si aer ac tempus anni modo faveant; per
intensissimum enim frigus non ausus fuit, nec potuit prius iter suum suscipere, quum
Pleuritides similesque inflammatorii & Rheumatici morbi grassentur pertinacissimi.
Doleo te nondum accepisse bulbos, sique computruerint, alios dein, quos habeo in
duplo, subministrabo.
De Sisyrinchio Palmae folio quae scribis, olim eam plantam in Horto Leidensi vidi,
proximeque accedit ad Ixiam in plantis Americanis exhibitam; flores tamen non
examinavi sed externa forma quadrat.
Ramulos pl[antarum] succulentarum, quot habemus, adferet filius, uti & semina
plurima.
Gratias ago pro Ferrariae communicatione, & pro reliquis omnibus officiorum
generibus, quae si reciproce tibi vel tuo filio in posterum praestare potero, erit mihi
quam gratissimum.
Valeas cum dulcissimis tuis consanguineis meque ames, ac filium in patrocinium
tuum recipias, qui te tuosque ex toto corde salutat, ac quaevis fausta adprecatur.
Dabam raptim.
Die 5 Aprilis 1760
{div-address}A Monsieur
Mons[ieur] Charl[es] Linnaeus
Professeur tres Celebre
a/
Upsal