Doctissimo & Nobiliss[imo] Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Quum ex ultimis tuis intellexerim Litteris, te desiderare videre & habere icones
Wacchendorfiae, amicus noster Cuno botanophilus summus binas pro te delineavit,
utriusque nempe speciei unicam, quas hisce inclusas tibi mitto, gratasque tibi fore
autumo, hasque amicus meus integerr[imus] tibi obfert cum submissa salutatione ac
nominis tui veneratione. Ex delineatis fructificationis partibus clare tibi constabit,
germen intra corollam esse sitam, quod itaque, quaeso, addas in descript[ione]
characteris, quodque petala nunquam decidant, sed semper emarcida ipsi quoque
capsulae aridae adhaereant, dein in thyrso florifero observes, quaeso, quod in initio
florescentiae, quum hic delineatus est, tres quatuorve modo flores in conspectum
veniant, reliquis post & sub primo flore, qui maximus est, delitescentibus; quumque ille
defloruerit, reliqui duplo minores priori conspici modo possunt, hisce tam diu
nutantibus, ita ut haec planta mirum in modum variet quoad modum florendi.
Addidi hisce semina matura Arctotis paradoxeae, quae si in fictili statim terrae
committas, inque hypocausto deponas, tum flores subsequente aestate videbis;
adjunxi plantar[um] Capens[ium] ramulos binos, sub no. 11 & 17, quos antea
omiseram; si horum genus velis indicare, erit mihi gratissimum.
De nave, quae thesauros meos adferet, nil hactenus audivi vel vidi, licet saepius
apud D[ominum] Balguerie inquisiverim; spero salvos redituros; alioquin maxime
dolerem. Nil porro novi tecum communicandum scio; a Cl[arissimo] Gronovio
fasciculum pro te accepi, quem prima occasione mittam. Valeas, vir Optime, cum
reliqua tua splendidissima familia!
Dabam 1 Octob[ris] 1757 raptim.
[Address]
A Monsieur
Monsieur Charl[es] Linnaeus
Professeur tres Celebre
â
Upsal.