Nobilissimo & Doctissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti
& Professori Celeberrimo,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Postquam ultimas meas tibi miseram Literas, ab amico alterum accepi
Cactum, quem cum primo tibi destinato jam simul transmitto, quosque gratos tibi fore
voveo, quum in vestra non admodum frequentes, ac forte rari sunt patria.
Iconibus Plumierii simul alias addidi icones alii destinatas Operi, quas si tibi
placuisse cognoverim, reliquas tibi data occasione mittam, sique dignas eas censeas,
ut Horto Cliffortiano inserantur, si aliquo tempore is inprimatur, eas servabo in istum
finem, quumque rescribas, velis me hujus rei facere certiorem, quaeso, atque ut tuas
simul mecum communicare in istas & Plumierii illustrationes, ut possim pergere &
prosequi inpressionem subsequentium Fasciculorum.
Plantas siccas nondum accepi, sique alias pro me habeas in duplo, quibus destitui
me putas, simulque eas mihi mittere placuerit, res erit mihi quam gratissima.
Apud D[ominum] Grillium & Balguerium inquisivi in istum Studiosum Suecum
Roelandium, sed hic ex nostra patria jam abiit, & profectus est jam Hamburgum,
quapropter D[omini] Balgueri epistolas istas misit Hamburgum Consiliario Sueco, ut
eas ibi ipsi tradat, simulque monuit si jam inde profectus esset, tum in Sueciam iterum
tibi Consiliarium istum missurum esse istas epistolas, ita ut certus esse possis bene
curatas esse, nec in alienas manus facile devolvere. Sed miratus fui quam maxime
Studiosum hunc me non adiisse, quum ex te quidem cognoverit nostram amicitiam,
meque, quantum possim, favere cunctis peregrinis, qui me magna copia quotannis
invisunt; forte quidem fuit ad aedes meas, sed quod non indicaverit suum nomen,
meque in praedio meo tum temporis degisse, uti quum absolverim praxin, post
meridiem id peto, praeterquam quod cognatus saepius in praedio meo fuerit, qui ex
Surinama mox redux multa mihi narraverit de Sueco medico, cum quo tum simul
colloqui potuisset.
Ante paucos dies Literas habui a Gubernatore Capitis Bonae Spei simul cum
Catalogo Bulborum & Seminum, quae mihi mittit, numerumque centum & quinquaginta
Specierum continet, quorum si felix mihi proveniat Messis, tibi etiam quae sunt in
duplo faciam copiam; interim quum jam transplantaverim bulbos meos Capenses,
quosdam etiam pro te deposui in Cistis istis, in quibus Cacti locati sunt; inter illos sunt
binae rarae Ornithogali species, Ixiae variae, Amaryllides &c., quos in tuas manus bene
curaturos fore spero.
Ex Batavia Cistam etiam cum navibus reducibus repletam Plantis siccis, Seminibus,
Insectis, Conchyliis &c., quae omnia intra paucos dies exspecto, uti monuit me
amicus, qui ab eodem viro, qui mihi ea mittit, nuper habuit Litteras.
Caeterum valeas, & tranquille vivas cum tota tua familia, uti ego hic cum mea in
Paradiso meo suburbano.
Dabam die 6 Augusti MDCCLVI.
{div-address}Nobilissimo & Doctiss[imo] Viro
Carolo Linnaeo, Equiti
& Profess. Clarissimo
Upsaliam.