Vir Doctissime et Amice plurimum Venerande,
Quanto gaudio me affecerint Epistolae vestrae 24 Septembris currentis Anni
1749 vix effari queo. In manus eae veniebant 14 Octobris, quum sedebamus cum
propinquis ad mensam hilares, celebrantes nativitatem carissimae uxoris. Gratulor Tibi
reditum in patriam et salvum Te Tibi redditum Tuisque. In novellis nostris Belgicis
propositum de Itinere in Scaniam intellexi. Tumultuosae et furibundae tempestates,
quae Hollandiae urbes intoxicaverunt jam per duos annos, prohibuerunt me omnino a
studiis. Sedatiores quidem sunt, sed vi coactae, ob praesentiam militum. Interim ego
me exhilaravi Libris tuis noviter editis, et quam maxime Flora Zeylanica, in qua videris
inquirere in Editorem Musaei Zeylanici Hermanni. Hunc facile intelliges. Postquam
gradum Doctoratus suscepissem et de camphora publice disputassem,
Amstelodamum peto, ubi Fredericum Ruysschium (Magni Ruysschii filium), vino valde
deditum; beneficio istius nectarii liquoris mihi devinco, ita ut praeter alia plurima etiam
Manuscriptum istius musei ab eo comparaverim, quod domi redditus ilico
imprimendum curavi, suppresso nomine meo ut editore; non enim conscius eram, an
esset Catalogus iste genuinus, an vero pars quaedam. Postea tamen duobus annis
fere elapsis a Guil[elmo] Sherardo ex Asia reduce cognovi esse Catalogum sic dicti
Musaei Ceylanii.
Interim ego incitatus tuo exemplo Musaei Ceylanici tumultuosis hisce temporibus
ad Seria animum incitans; reputabam me puerulum tempore feriarum solitum comitare
Venerandum Patrem, quum Bibliothecam peteret publicam, ubi mihi in manus semper
dabat ingentis molis volumen, quod singula pagina plantam nitidissime affixam
tenebat, adscripto supra plantam nomine Latino, et in plurimis nomine incolarum;
pluries eo, quo antiquiores Arabes usi fuerant. Tantopere tunc temporis placebant istae
plantae, ut prout singulae se invicem sequebantur catalogum conscripserim, quem
hisce temporibus perlegens et examinans necessarium duxi ut imprimatur; ad quod
tanto magis nitor, quod ex eo demonstrare queam, quid sit Hermodactylus, cujus
plantam minime cognovimus, ut bene doces in materia medica. Continet iste Liber
plantas Rauwolphii, quas in itinere ex patria urbe secedens Massiliam, collegit; has
sequuntur Syriacae, Mesopotamicae, Babylonicae et Assyricae. Deinde plurimae in
monte Libani et Judaea collectae. Has omnes iterum examinavi, idoneaque synonyma
apposui &c. Olim erat hoc Volumen Egregium ornamentum Bibliothecae Sereniss[imae]
Reginae vestrae Christinae; inde venit in manus Vossii, cujus Bibliothecam integram
emptione sibi compararunt curatores hujus Academiae. Non dubito, quin ejus
itinerarium perlegeris, in quo exactissime docet loca plantarum; figurae, quae quartam
ejus libri partem constituunt, sunt optimae, exceptis speciebus Cali, Garb et Lycium.
Casp[arus] Bauhinus pluries in his plantis hallucinatus est. Nunc ad alia.
Cyprinum non procul ab urbe captum descripsi, qui ventris structura Lucium sive
Esocem referebat, caeterum et corpore oblongus ac subquadrangulus, pinnis dorsi ac
ani paralleligramis.
Gradus tuus dorso monopterygio, cirris maxillae superioris duobus, inferioris
quatuor. Faun. 291. omnino inscribendus est Esox cirrhis sex. Duos enim tales pisces
in lacu Harlemensi captos mihi comparavi, quos dissecui, et observavi Membranam
branchiostegam constare quatuordecim ossiculis utrinque.
Lophium quoque ore cirroso Arted. gen. 62. dissecuit et descripsit filius meus,
isque clupeam apice maxillae superioris bifido, maculis nigris utrinque Arted. gen. p. 7.
n. 3. examinavit. Gadique speciem non descriptam nomine Steenbolk in foro detexit,
Catvici captam, quam nitidissime depinxit. Ardeae quoque speciem (ut jactatur) novam
depinxit, eamque inscribit Ardeam vertice nigro, collo abdominique albo-
flavescentibus.
Ex Virginia nihil comparavi, quod doleo, anxiusque valde sum de bona Catesbaei
valetudine. Ante duos menses D[ominus] Missa me visitavit, cui omnia quae potui
officia praestiti, sed post moram paucorum dierum petiit Ultrajectum promittens se
rediturum, sed nec hactenus eum vidi.
D[ominus] van Royen per duos menses pessime se habuit; ex febribus nunc
reconvalescit.
Occupor hodie descriptione Echeneidis, quam ex Guinea comparavi. Putem ego
varias ejus dari species. Nam haec est secunda quam describo, longe diversa a priori.
Praeter tuam descriptionem in Amoenitatibus et figuram Catesbaei nulla apud
Auctores bona descriptio vel figura, quum egregie in ejus figura pinguntur striarum
margines ciliati, quibus se facile cuique affigere potest corpori.
Spero, quod Kalmius sibi comparaverit amicitiam Claytoni, Coldeni et Bartrami.
Hamamelis floruit in horto floresque exacte protulit, ut describuntur et pinguntur in
appendice Catesbaei. Quaeso, indices hortulano tuo Haganeum diem vidisse.
Collectio ejus exoticarum publica auctione distrahetur.
Hisce vale cum Charissima uxore et familia faveque Tuo
Joh[anni] Fred[erico]
Gronovio.
Lugd[uni] Bat[avorum] 7 Novemb[ris] 1749.
P.S. Planta haec ante tres annos e seminibus Pensilvanicis in horto
nata, praecedente aestate floruit, caules cubito crassiores emittens, humana altitudine
longiores. Folia radicalia immensa. Addidi unicum ex minimis.
Nunc ex Virginia specimen a Claytono comparavi, cui inscribitur
Napaea, Ejusque Characterem hoc modo format.
Monoecia Monadelphia
Masculi flores in tenues latosque corymbos dispositi.
CAL. Perianthium monophyllum tabulatum limbo plano erecto quinquefido, laciniis
lanceolatis.
COR. Petala 5 basi coalita (instar malvae) calice duplo longiora apice rotunda plana
patentia.
STAM. Filamenta plurima inferne in columnam erectam longitudine tubi calicis
connata apice multifariam divisam. Antherae tenues planae petaliformes
horisontaliter extensae oblongae, non nunquam emarginatae vel medio leviter incisae.
Feminei flores in eadem planta et eadem modo siti.
CAL. & COR. ut in mare.
PIST. Germen conicum infra receptaculum floris pilosum.
Stylus unicus cylindraceus pilosus, longitudine tubi calicis, apice globulis quibusdam,
sphaerulis similibus (non nisi lentis ope conspicuis) cinctus.
Stigmata septem filiformia alba curvata, hinc inde reclinata, corolla, breviora.
PER. Capsula orbiculata paululum convexa, maturitate plana, medio concava, sulcis
octo exarata, totidemque loculis instructa.
SEM. Solitaria reniformia.
Napaea a Ναπη, saltus, lucus vel vallis, quia Alpium vallibus, ubi primum inventa
fuit, insigniter viget. Nymphae etiam poetarum, quae talibus lucis praeerant, napaeae
vocantur.
Antea in Epistola hoc modo de hac planta scripserat Alcea perennis septem pedes
alta; foliis peltatis imis heptapartitis angustis, profunde & obtuse crenatis, petiolis
longissimis affixis; superioribus quinquepartitis et supremis tripartitis.
{div-address}Celeberrimo ac Doctissimo
Dom[ino] Car[olo] Linnaeo