Vir Doctissime,
Jam quarta vice emendavi Characteres, quos nunc ad Te mitto, nec dubito
quin, si pauca errata quae notata cernes, sint emendata, omnia se recte habebunt; ut
vero promissis stem, hos Tibi primum perlegendos trado, antequam imprimantur,
eosque, quaeso, quamprimum remittas, quum Typographus interea vix procedere potest
prae defectu literarum.
Hodie accepi literas ex Anglia, quae me docent Systema Vestrum Societati et reliquis
traditum. Verum, quum tempore hiemali Societas [non] tam frequenter congregetur,
debebimus per aliquot tempus expectare, antequam sententiam possimus dignoscere.
Interim innumeras gratias ago pro omni favore et beneficiis, quibus nos excepit
Nobiliss[imus] D[ominus] Cliffort[ius]. Speroque, ut septimo Februarii cum necessariis
Tuis ad me venias, et per octiduum in domo meo vivas. Curavique ut liber ab omni
negotio esse possim, ut Regnum animale juxta desiderata illustremus, in quo studii
genere plane me infantem agnosco. Vale, Vir Doctissime, et Tibi addictum habeas
J[ohannem] F[redericum] Gronovium.
[Address]
Myn Heer
Myn Heer Carolus Linnaeus Med[icinae] doct[or].
ten huysen de WelEgeb[oren] H[ee]r en M[onsieu]r
George Cliffort J[uris] U[triusque] D[octor]
te
Amsterdam
[a][illustration]
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [added on fol. 526v]