Nobilissimo & Doctissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Heri tuas accepi Litteras mihi gratissimas, ex quibus laetus intellexi, tuo
inprimis favore & elogio me Nobiliss[imae] Vestrae Societatis Regiae Scientiar[um]
Upsaliens[is] socium esse creatum, pro quo singulari officio, ac summo honore tibi
inprimis, reliquisque istius Nobiliss[imae] Societatis membris summas ago habeoque
gratias, meque haud indignum sodalem in posterum re ipsa praestare adnitar ac
voveo. En tibi titulum ipsamque Wacchend[orfiae] iconem, quam inprimendam aliorum
suasu curavi, quum putarem Acta vestra Suecica non continuari, vel saltem non omni
anno inprimi, quum ab anno quinquagesimo tertio, si bene memini, non viderim ea
continuata, licet apud varios inquisiverim Bibliopolas, qui post illum annum nulla
acceperunt, sique in posterum, quum prodeant, velis inserere ipsis Wacchend[orfiae]
descriptionem vel integram vel contractam, rem mihi facies gratissimam, quodque
eodem jure, si leges vestrae id non prohibeant, facere poteris, quo in Actis Naturae
Curiosorum totae Dissertationes antea jam inpressae inseruntur, uti varia hujus rei vidi
exempla in ultimo etiam tomo, qui praeterito prodiit anno.
Speraveram te mihi responsum fuisse datum de Hortulano, quem desideraveras,
tibique obtuleram; qui vir mihi videbatur optimus ac peritissimus, saepiusque meas
aedes jam adiit, quum tam longum lapsum sit intervallum, ex quo tibi de eo ex tuo
voto scripseram, quumque mihi nil de Hortulano rescribas, puto te jam alium
obtinuisse, nec audebo istum virum diutius detinere, qui ergo alium sibi locum
comparare tenebitur; doleo interim de eo mihi nil significasse, nec eum tibi vindicasse,
quum putem esse virum optimae conditionis & qualitatis.
Gratias tibi ago pro novis communicatis; nil tibi novi jam indicare scio, nisi quod
Gronovius senior nuper Consulatum obtinuerit Leidensem, atque Hortulanus noster
Horti Amstelod[amensis] matrimonium inibit, uti spero, cum filia Hortulani Harlemensis,
quae nitidissime & exactissime callet depingere plantas, ita ut, si novas observemus,
illa ad manus sit, atque ex voto nostro eas delineare poterit.
Vellem per unicum modo diem te lustrare posse Paradisum meum bulbosum
Capensem, qui varias mihi novasque suppeditat plantas, qualem nuper a Cunone
amico nostro delineatum accepisti, de qua sententiam tuam avidissime exspecto.
Valeas, Vir summe & amicissime, meque tuo favore & amore ulterius prosequere!
Dabam 22 Nov[embris] 1757.
[Address]
A Monsieur
Monsieur Charl[es] Linnaeus
Professeur tres Celebre
â
Upsal.