Celeberrime et Doctissime Vir,
Spero, quod ea quae per Reverendum Lambergium ad Te et Nobil[issimum]
Baeckium transmiseram rite ad manus vestras venerint.
Mense Novembri et Decembri praecedentis anni Literas accepi ex America, quibus
hae binae, Tibi inscriptae, includebantur, in quibus forte de Puella Botanica
cognosces.
Haec Tempestas videtur ad studia incitare Generis Feminini ingenia, quippe Hagae
Comitum adoramur Dominam Grovestins quae tantum thesaurum rerum naturalium
possidet, ut pluribus systema naturae augere posses. Imo et ipse in dies expecto
novum Systema Botanicum a nova Botanica excogitatum.
Bruckmanni Thesaurum partitim more Anglico divendi Wolfenbuttelae sine dubio
cognovisti. Wachendorfius plurima mineralia sibi comparavit; ego vero omnes fere
Ichthyolithos in potestatem meam redegi, quorum nunc, praeter vulgaria quaedam, 69
possideo elegantissima specimina, inter quae eminent duo lapides longitudine 3
pedem renoland, quorum alterum typo depresso cavo, alterum typo superficiali.
Musei Ichthyologici pars secunda sub praelo sudat cum curiosissimorum piscium
iconibus.
Nunc, Vir Doctissime, opem imploro tuam in hoc infelicissimo casu, nimirum Anno
1750 Pensylvaniam petiit Adolph Bentzelius, quem recommendaveram D[omino]
Schoemaker Mercatori ditissimo in urbe Philadelphia. Is plures merces tradiderat
Bentzelio, ut inde lucraretur, quae incurrunt in summam 250 florenorum. Verum is
solvendo impar quum sit, quaeso, incites ejus propinquos, ut hos ducentos et
quinquaginta florenos solvent Schoemakero, ni velint, ut Adolf Bentzelius in carcerem
horrendum trudatur et alias publicas poenas subire cogatur, quae tam nobili
Bentzelianae familiae ignomiam et dedecus adferrent.
Ego bene convalui, sed tremor manus dextrae molestissimus est, quapropter in
scribendo brevis esse cogor.
Tertium volumen Sebae iterum sub praelo sudat curante Gaubio.
Vale, amicissime Linnaee, cum dilectissima familia, et fave
{div-signature}Obsequentissimo Tuo
Joh[anni] Fred[erico] Gronovio.
Leydae in Batavis 1756. 6 maji.