Vir Doctissime,
Hodie ex templo veniens Sacra Synaxi confirmatus ex Epistola vestra cognosco
D[ominum] Cliffort desiderare, ut Carmen Snakenburgii ad ipsum mitterem, quod jussu
suo ilico praesto, licet valde periculosum sit. Nam si Epistola pereat, etiam Carmen perit;
omnem tamen curam impendo, ut unfortunium evitetur. Rationibus veredarii interseri
curavi et vectigal persolvi. Sed vix comprehendo, quod tam stultus sim, quod tam
prompte satisfaciam desideriis eorum, quos video me tam inepte negligere. Ego in
distribuendo Systemate non ita egi. Nonne illud ilico cum Cliffortio communicavi? Jam
octo sunt hebdomades, quibus quinque vel sex tabulas floris Musae expectavi.
Characteres 208 sunt impressi. Si Tigris non sit rejectus, Dom[inus] Lawson desideraret
ejus anatomiam instituere; item si Musa perit, desiderat habere stipitem, ut chymico
more eam posset examinare et exin disputationem pro gradu conficere. Per literas ex
Anglia factus sum certior, quod amicus meus ex Nova Anglia huc veniet circa Majum
secum adducturus plura semina & fructus. Et in hortulo comperi tres novas plantarum
species virginianas, quas praecedenti anno terrae commisi, optime crescere.
Vale!
J[ohannes] F[redericus] Gronov[ius] 1 April[is].
[Address]
Myn Heer
De Heer Carol[us] Linnaeus Med[icinae] Doct[or]
op de
Hartecamp.
Met de Schuyt ten 2 uren den 1 April
Vraagt betaald.