Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Debitas Tibi persolvere nequeo gratias. Nam obruor fere Tuis Tuae non
promeritae in me benevolentiae testimoniis. Utinam scirem, quo me verterem! Ego sane
per Deorum omnium exercitum iuro me nunquam in tota mea vita expertum esse
eiusmodi vitam tristissimam. Deliro fere ex lectione Boerh[aavii] et tamen nunquam
satiatus et mecum ipso contentus recedo. Opprimor variis futurorum
repraesentationibus, earumque dubiarum copia infinita. Nescio ipse, quid velim. Video
mihi nimis diu exspectandum fore, ob intolerabilem Typographi tarditatem. Quid ergo?
An Te Tuamque implorem Petiveriam? Excusabis rogo maxime, si ullas perturbato
unquam scripsi litteras, has profecto tristissimo. Vale!
Die ♂ [Martis] vesp[ere].