Doctissimo et Celeberrimo Viro
Carolo suo Linnaeo
S[alutem] D[icit]
Ioannes Burmannus
Ante aliquot dies accepi[a] a te litteras,[2] ad quas jam respondissem, ni ab aliquibus certior factus tui in urbem adventus illud retardasset, aditum enim et colloquium tuum, sed frustra hinc expectavi, quo destitutus, ne nimis diu tardarem, haec ad te pauca dare volui. Bibliopolam itaque Schouten rogavi, num absolutam tuam jam haberet floram Lapponicam,[3] duo hactenus restare folia asseruit, et instar limacis proserpisse istius inpressionem ajebat, unde nil ulterius ipsum rogavi, et dolet me vestras mentes percipere antagonistas, seu ut mavis, ita oppositas.
Quatuor jam inveni bibliopolas, qui operis Rumphiani [4] inpressionem in se suscipient, quatuor itidem elegeram sculptores, qui tabulas compararent, plantarumque figuras illi inciderent, sed nebulones illi tam cari sunt, et tanti faciunt illorum artem, ut pro singula tabula 25 florenos petant, si jam consideres, quod forte ultra 800 tabulae illud opus inplerent, solae tabulae tum constarent ultra viginti millia florenorum, quod horrendum sane est pretium, videbo tamen et tamdiu meditabor, donec egregii talis operis inpressio honestiore modo possit inchoari, quod enim promisi, peragam, si modo perfici ab aliquo tot et tantis negotiis occupato tale opus possit. Fidem tuam datam et pollicitam te praestiturum itidem expecto, Plantas nempe Lapponiae, seu herbarium tuum Lapponicum quod mihi promisisti, cum flora tua fuerit inpressa, vehementer desidero, et si rem mihi velis praestare gratissimam, in aeternam tui memoriam manu tua interim certa adscribas plantarum illarum nomina, ut et postea usui meo inservire melius eae possent.
Nihil novi hic scio. Omnes valemus quod et de te, et de domino Cliffortio voveo, quem meo nomine salutes quam maxime velim. Vale et me ama. Frater meus Van Peene die Iovis proximo obiit, cujus sepulturae, si aegroti permittant, adesse debeo, unde et Leidam petere coactus ero nescio autem hactenus certum diem, si tempus vacat, forte ad te pro momento transvolabo, pro certo tamen dicere nequeo.
Vale.
[Address] Myn Heer / De Heer Carolus Linnaeus / Med. Doct. etc. etc. / op de / Hartecamp.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [added above the line]
EXPLANATORY NOTES
1. This letter is undated but presumably written at the beginning of April 1737.
2. See Linnaeus to Johannes Burman, March 1737.
3. Linnaeus, Flora Lapponica.
4. Rumpf, Herbarium Amboinense>.