Nobilissimo & Doctissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Gratulor tibi ex animo, cunctaque fausta apprecor filio recens nato, quem
summi parentis vestigia pressurum cum reliquis quinque tibi natis voveo, uxoremque
tuam faecundissimam brevi reconvalescentem te amplexurum auguror; laetusque
cognovi ex ultimis tuis illam ab Haemorrhoidibus liberatam ope inprimis Medicamenti
tibi a me propositi, quo saepius pluribus solatium summum adtuli. Utinam modo uxor
mea delicatissima tam cito restitui posset, sed natura ipsius nimis debilitata omnem
respuit auxiliorum ac medicamentorum efficaciam ac virtutes; saepius enim isto
decocto ex Hydrolapatho, Plantagine, Millefolio, similibusque usa fuit usque ad
nauseam sine ullo levamine, ita ut condito laxante ex Cassia & Oleo Amygd[alae]
dulc[is] contra alvum ipsi adstrictam jam quotidie solummodo utatur cum solatio
contra hoc malum; fluxus vero menstruus irregularis ac fere continuus perdurat, nec
ullis auscultat remediis.
Ad varias periodos in prioribus meis Litteris tibi propositas responsum tuum
hactenus desidero & exspecto, nec non quidpiam tecum communicandum scio.
Valeas, Vir Amiciss[ime], cunctaque fausta puerperae tuae dilectissimae meo
nomine dicas.
Dabam 21 Dec[embris] 1757.
{div-address}A Monsieur
Mons[ieur] Charl[es] Linnaeus
Professeur tres Celebre
â
Upsal.