Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Quum Tuo mihi vix frui datur colloquio, ego interim eam, qua ex Tua mihi, uti
licet, benevolentia, praetermittere occasionem nefas duco. Vereor autem, ne nimis Te
meis, quas proponam, defatigem quaestionibus; putabis quidem eas maxima ex parte
vilissimas, quod lubens concedo, Tui respectu eas nullius fore momenti, sed credas
me nunquam quid vel minimum scire, aut id mihi cognitum me credere, nisi distinctam
eiusdem habeam ideam, ut respondere possim, cur hoc sic et non aliter vocare cogar,
et quo modo hoc ab aliis similibus distinguere debeam. Contineas risum, si vel
notissima mihi pronuntiem ignota; vix enim me illis cum quadam animi tranquillitate
adsociare queo, qui quacunque contenti responsione mox se rem comprehendere
adseverant. Quodsi igitur placeat, ego per litteras id ex Te extorquere conabor, quod
ore tenus haud obtinere possum. Cum autem nihil dignius sciam, quam ut eo adnitar,
quo Te Tuaque, quae in Hist[oria] Nat[urali] praestitisti, intelligam, iisque intellectis vel
invidiae ipsi data occasione os obturare possim, Tuam mihi concessionem
exspectandam esse credo.
Q. 1. Ex quonam fundamento Radices in 3 classes distinguis? Figuram eo nihil
conferre disco ex Tua subdivisione, quod saepe figura sit varia; quid ergo?
Q. 2. Bulbosam aggregatam quo modo distinguis a Radice tuberosa in genere?
Q. 3. Bulbosam solidam radicem quam dicis?
Q. 4. Bulbosam duplicatam quo modo distinguis a tuberosa sessili radice?
Quodsi putes haec esse levissima, en facillimam probationem contrarii; quo modo
alias, si strictae forent vocum determinationes Tournef[ortii]. Radicem Orchidis posset
vocare carnosam, quam Tu dicis bulbosam duplicatam; quo modo contingere posset,
si claram rei ideam haberent, eiusmodi ridiculas, ut darent definitiones, quarum
specimina admireris mecum ex Professore:
Si radices bulbi speciem referunt, dicuntur Bulbosae. An quis iam
scit, quid sit radix bulbosa?
Si Bulbi in Tubera maiora colliguntur, radicibus fere lignosis adpensa, tum
vocantur Tuberosae. An hoc est incognitum ex magis notis determinare?
Q. 5. Quid illud est situ alternare et opponi, quo caractere (per F. B. 86)
corollam a perianthio dignoscere queo?
Q. 6. Cur id (F. B. 124) opponitur; prolificatio florum simplicium ex pistillo,
aggregatorum vero e Receptaculo fit. Annon et in aggregatis pistillum absolvit
prolificationem? [a]
α. Acetosam vulgarem, quantum potui, examinavi; vidi
perianthium trifidum reflexum, Corollam 3-petalam; post illa vidi pallulas, quarum
centra erant rubra, radii vero albicantes, et eiusmodi tres, quas quia semini adfixa vidi,
concludebam esse pistilla, sed nulla inveni stamina; utinam viderem marem.
β. In Lamio labium inferius trifidum non video; annon id
quoque serratum est? Sed quid id in collo tubi cylindrici interius V [symbol]
circa a non cohaeret, ubi arcte amplectitur stilus, et exterius conspicio lineam
introtrusam [symbol], quae nota intropressionis in spina dorsi non est, sub qua
interius latet stilus.
γ. In Cypero vidi feminas, sed quo modo ibi fit fecundatio,
dum stili extra spicam propendent cum stigmatibus?
δ. In Ornithogalo ea fulcra vaga cur dicis, cur non spathas;
nonne sunt calicis membranacei species, quia a latere secundum longitudinem
dehiscunt. (per defin. Spathae ex M. C. p. 10).
Ne vero prima vice nimis abutar Tua patientia, exspectabo Tua responsa, quae
tempori ut parcas, tantum notes ad quaest. n. 1. 2. vel ad α. ß. Simulque
exspecto, quam rogo humanissime, veniam, ut ad minimum omni triduo Tibi meis
quaestionibus molestum me esse patiaris. Quod ad novam editionem Tab[ulae] tuae
de Regno Vegetab[ili] attinet, cum eam vix videre potero, permittas, ut rogem, ut
schedulam adpositam cum Tuis notatis conferas, quod si:
1.) plura habeas genera; aut
2.) alio ordine; aut
3.) sub aliis subdivisionibus; ea ut correcta ad marginem tantum notata in ea
schedula benevole transmittas, oro, obtestor. Vendere volunt Raji historiam
plant[arum] in Fol[io]; an iudicas eam mihi necessariam?
Quodsi me quacunque in re uti posses, invenies me semper ad nutum Tuum quam
paratissimum. Vale!
NB. Ut audio, vult D[ominus] Lawson crastinas excursiones ad praedium
Cliffortii dirigere; dixi, ut praeviso eo facere queas, quid velis.[b]
[Address]
A Monsieur
Monsieur Linnaeu
Docteur en Medecine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 Respondeo considerato puncto vitae plantae punctum vitae seu cor ubi radix et caulis coeunt punctum [?] plantae [added by Linnaeus]
b. MS1 NB ... velis [added in the margin of folk. 392r]