Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Accipe, quas Tibi reddo lubentissimus, grates summas pro responsionibus
Tuis ad mea quaesita, quibus admodum contentus sum; simulque vidi aequivocam
prolificationis vocem me detinuisse hactenus, quod Tuam mentem percipere, ut optavi,
non potui, quod probe iam intelligo. Domino Cliffortio me etiam atque etiam
commendes, rogo; locutus sum cum Bibliopola de Indice desiderato, qui promisit,
sese examinaturum omnia, utrum habeat Indicem Indicis solum necne. Ego interim
eum urgebo, ut quantocyus, si solum habeat, eum transmittere possem. Promisit se
cras mihi responsurum. Cur Kramerus non secum sumserit Exemplaria Florae nescio.
Nam semi X [hora] ante eius discessum eadem ad eum misi, forte eius ancilla in culpa,
quod ipsi non statim ea dederit; reliquum nescio. D[omi]nus van Royen circa finem
suorum prolegomenorum Tuum Systema admodum laudavit; dixitque se cum
admiratione vidisse, quod hactenus non credidit, ea omnia exacte obtinere; attamen
non posse secundum systema Tuum Botanicen in horto doceri, quia id lynceos requirit
oculos; sic vanam in re non experta invenire voluit excusationem. Non potui ipse eius
lectioni interesse, quia die [lunae] ob iter pedestre die ☉ [solis] praemissum nimis
diuturno somno detentus fui.
Laetor summopere, cum heri D[ominus] Boerhaave a Principe Polon[orum] Scortu-
rinsky accepit responsum, eamque spartam sane ditissimam et illustrem contulit
eidem, quem ipsi commendare ausus fui.
Quantum solamen mihi misero dedit dies ☉ [solis], cum expertus sim me socios
habere meae in Botanicis inscitiae, adeo, ut quidam dixerit, se putasse hactenus, quod
quid sciret in Botanicis, sed iam se scire, quod sciat nihil. Quanta turbatio hactenus
exagitavit meum animum, dum vidi me tam multa in Botan[icis] ignorare; en et alios,
quos forte inflavit iam ea parva, quam sibi imaginati fuere, scientia, socios meos. Vidi
eos constituere mecum unam classem, in qua vero duos ordines die ☉ [solis] per
experientiam constituere potui: 1. qui plane illa nec addiscere voluit; 2. qui libenter, et
alii adhuc qui avide ea addiscere optant. Continuabo ergo meas quaestiones:
1. Quo modo F. B. § 80. intelligere debeo, cum Calix et Corolla, nec ad genitalia,
nec ad partem plantae referri possunt?
2. Iam probe scio, quid sit radix Bulbosa et Tuberosa, sed cum Tube¬rosa et
Fibrosa utraque sub corde ponatur, ego non scio bene quid Fibrosa sit, si
nempe fundamentum distinctionis inter Radices constituat situs relativus ad cor.
3. Ego peterem definitiones de partibus plantae generalibus, cum nesciam, quid
Truncus, folia vel fulcra sint in muscis, in Lichenibus.
4. Caules aculeatos, ut in Araliastro, an refers ad caules hispidos, an nova
subdivisio fieri debet, aut tantum gradu differt ab hispido?
5. Quid caulis compositus distichus?
6. Quid caulis compositus subdivisus.
7. Culmus articulatus facit peculiarem speciem; ego putavi omnem Culmum
articulatum esse debere; ergo eripias me ex eo errore.
8. Quid culmus squamosus? Annon forte re ipsa est ipse bulbus, ut in Musa, quod
mihi iam non videtur paradoxon, cum semel Tuam definitionem bulbosae adsumserim
radicis? Sed iam monet discessus equi publici. Ergo Valeas! Mox plura habebis. Si
placet, respondeas ad haec.
In Lamio notavi locum punctis nigris; examines Tu, totam illam lineam,
quae in spina dorsi solummodo deficit. [a]
TEXTUAL NOTES
a. MS1 In Lamio ... deficit [added in the margin]