Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Mirabar summopere elegantem Tuam observationem de Petiveriae, an dicam
cultore vel destructore pediculo. Quid vero de efficacia eiusdem peculiari statuendum
ignorantia mea nihil habet, quod respondeat; cum enim nec odor, nec sapor ullus,
unde ergo iudicabo; an color quid doceat, nescio. Cogitavi tamen Boerhaavium
confirmasse ex odore vel foetore vulneris posse quandoque certo concludi de ingestis
vulnerati; ast dices id pendere ex mutatis humoribus, cum Tibi vero sit sermo de
carne ipsa odorem illum spirante. Utinam igitur demonstratum sciam partes vel fibras
solidas, non vero humores infici. Id interim scio nullam in parti[bu]s solidis dari
putredinem, Ergo nec factorem putredinis. Sed manum de Tabula. An vero planta
eadem ingesta mutaret [urinam] et quomodo ratione coloris foetorisque scire vellem.
An unquam adsumpta est ab homine? Laetabar nuperrime, cum audirem dicentem
Osterdyckium de Cassia arbore; utinam coleretur, sed quod plus, utinam spectaretur
a me, an dicam, in America. Verum ad nostra revertamur:
Q. 1. Quonam loco Emendanda imprimi debeant, an post vel ante Indicem?
Q. 2. Annon plura habeas, quae emendari debent?
Q. 3. § 17. scripsisti: Synonyma excludantur et legantur, sed
tota § excludi forte debet.
§ 66. scripsisti γ. pro procumbens, lege pubescens, Annon est
β?
(Q. annon §98, debet Roeda-Winbaer, oe pro ae poni?)
§ 222. γ. si deleatur ab, an tum sensus.
§ 370. δ. annon legitur apud Te Maregr. An hoc corrigendum?
§ 379. δ. annon linea prima in omnibus exemplaribus male impressa sit,
haereo. Et quid tum faciendum?
Circa Tab. explicationes.
Tab. II F. 6. Nonne poni posset: Saxifragae antecedentis (n. 5) varietas 1.
pag. 138.
Tab. III F. 3. Annon poni posset: Ranunculus pigmaeus, antecedentis (n. 2)
varietas etc.
Tab. IV. F. 4. litt. d. positum: Fructus, in libro dicitur Pericarpium; excuses
me monere eiusmodi minutias. Rudb. versus Suecicos, ut adhuc semel scriptos
transmittas rogarem, quia D[ominus] Sohlberg, qui Te etiam atque etiam salutatum
voluit, dixit, eos nec rite scriptos, nec sic procedere, quia in ultima linea syllaba
abundat.
Tab. V. F. 3. litt. d., annon poni deberet d. d.
Tab. VII. ex Scheuchz. Inscriptio, an lin. 2 legitur anhelos,
aereosque.
2.) an vicere famem &c. &c.
Circa Tab. ipsas.
Tab. VIII. an ibi curasti corrigi litt. F, quae bis occurrit.
Tab. VII. F. 2, z. Fig. 3, h. Fig. 5, p. Fig. 6,
f.Fig. 7, x. illae litterae in explicatione Tabulae non occurrunt,
forte non opus est.
Tab. IV. F. 4 et 5, occurrit a. et b., litterae illae
superfluae forte.
Haec sunt, ad quae ut respondeas, rogo. Cur Boerh[aavius] nihil responsi mihi
dederit [huc] usque, libentissime quidem scirem. Vale!
Die ♀ [Veneris].
[Address]
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.