Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Excusabis me tamdiu Tua turbasse negotia, meque simul Tua abusum fere
fuisse benevolentia, interim grates Tibi pro omnibus Tui favoris testimoniis, quae
expertus sum abundantissime, persolvo maximas. Wishofium heri compellare non licuit,
quia eum non invenire potui domi. Hodie vero inquisivi, quidnam vitii a Typographo sit
commissum, en ergo totum in plagula transmissa, quod in Indice in litt[era] C adeo
oblique impressa sint nomina; plura ego per D[omi]num Sohlberg[ium] non experiri
potui, verum caveas, ne perdas hanc plagulam, sed eamdem quantocyus remittas rogo;
alias enim duo exemplaria perduntur; eam ob caussam desiderat Wishofius, ut rursus
idem imprimatur, licet omnia iam sint absoluta. Quid Tibi faciendum videatur, scribe ad
Gronovium rogo. Nomine D[omi]ni Sohlbergii Te etiam atque etiam saluto, qui laborem
illum in se suscepit. Quae simul adposita vides, inveni in Tuo exemplari Florae
Lappon[icae]; ne ea quaeras sollicite, frustra tamen, adsumas transmissa. Valeas et
feliciter novum intres annum, ex animo voveo!
Si Amstelodamum accedas, inquiras, numne sint quaedam litterae ad D[omi]num
Sohlberg[ium] apud Kohl aut D[omi]num Albrecht. NB.
Wishof exspectat tuum iudicium, an debeat reprimi necne.[a]
Scripsit tuus J[oannes] B[artsch]. Utinam esset Suecus Joh[annes]
Browallius Tuus.
Ult[ima] die anni [1]736.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 Si ... necne [added in the margin of fol. 372r]