V[iro] Cl[arissimo] et Botanico celeberrimo
Carolo Linnaeo, M[edicinae] D[octori],
Jacobus Logan S[alutem] P[lurimam] D[icit].
Literas tuas Amstaelodami 1mo Maij datas nuper accepi, quibus, ut hoc responsum gratum habeas, rogo[1] — Quamprimum de farina faecundante seu semine masculo in plantis inaudiveram[a], ut alibi dixi, experimenta aliqua de re illa instituere decrevi, quibus ex voto succedentibus ea post aliquot annos ex oblata occasione cum amico Petro Collinson, qui officiis suis me haud parum devinxerat, communicanda censui. Ille autem alicujus momenti esse ratus Societatem Regiam Londini illorum compotem fecit, quibus demum ultimo elapso anno Actis suis (Num. 440) ea inserere visum est.[2]
At cum in ijsdem ad amicum literis, quibus haec experimenta mandaveram, etiam suspiciones meas quasdam aperuissem, et de rerum naturalium, quae ex semine oriuntur vera generatione aliquanto prolixius disceptassem, sola vero et nuda experimenta mea typis essent tradita. Ego autem ex illo tempore, quo ista scripta sunt, consultis, nec incuriose nec sine ex ipsa autopsia observationibus, celeberrimis illis Plantarum Anatomicis Graevio nostro et Malpighio,[3] de ipsius Seminis primigenia formatione me in pristina mea hypothesi haud parum firmassem, nolens, ut cogitata ista argumentis haud levidensibus, ut mihi videbatur, suffulta, omnino perirent, Sermoni, doctis diffusius familiari committere statui, cum exteris etiam libere communicanda, tecum vero praecipue, qui adeo insignem distinguendis sexibus operam navasses.[4] Ante triennium enim Tabulas tuas seu Observationes in tria Regna Naturae[5] ex ejusdem amici grato munere acceperam, in quo opere egregio sane quantumvis brevi, summam tuam rerum naturalium peritiam, accuratissimam diligentiam et stupendam industriam satis mirari nequibam. Ideoque te scripti istius et arbitrum et cognitorem inter primos idoneum censebam. Erravit autem amicus, qui secretum illud haberi me voluisse censebat. Propterea enim, ut in Anglia, Hollandia aut Lipsiae ederetur, transmisi. Miror autem, vir eximie, te in epistola tua partis istius, quam ego praecipuam ducebam et cujus solius ergo tota a me conscripta est dissertatio, ne vel memineris quidem.
De caeteris mihi dolet me ita comparatum esse, ut votis tuis facere satis omnino nequeam. Tu me inter Naturae Mystas heroa existimare videris, qui tamen rei herbariae, h[oc] e[st] Plantarum Specierum juxta cum ignarissimis sum ignarus, utpote qui rei culinariae inservientes vix internoscam. Hae dotes merum sunt Naturae donum, quas illa invita frustra quispiam ambiat, quod Tu ex propensissima illius indulgentia, ego ex pervicaci repulsa — olim enim non defuere conatus — verum sumus experti. In rerum causis quidem vel investigandis vel conjectandis aliquam, si non operam, at saltem meditationem, cum per negotia et vitae munia satis molesta licebat, haud refugi ut ex dissertatione ista facile conjicias. Frustra ergo a me in isto genere quicquam expectaveris. Est autem hic rusticus quidam, Joannes Bertram, a teneris nulla literarum scientia ultra elementariam imbutus, cui tamen nascenti omnia affulserunt sidera, quae harum rerum peritiam afflant aut inspirant. In verum Naturae Mystam ille videtur factus. Ideoque honorario annuo a quibusdam in Anglia generosis auctus bis quovis anno per avia et devia montes et convalles Plantis et aliis Naturae rarioribus indagandis sedulam navat operam; quae omnia, cum repererit, rite composita et digesta, ad P[etrum] Collinsonum diligenter transmittit. Hic autem cum Societate Regia aliisque, Lidenio praesertim, etiamque, ni fallor, cum Cl[arissimo] Jo[hanne] Gronovio, quicum tibi necessitudo intercedere videtur, ea communicat. Ab illo igitur et Catesbeio omnia, quae unius hominis aetate aut duorum industria rariora in his regionibus reperiri poterunt, si vitam concesserit Deus et nisi Bertramo res angusta domi obstiterit, jure expectaveritis.
Sed, ut hic nostras tui etiam meminerit, si licuerit, operam dabo. Non deerit illi utique, quod probe novi, propensus animus. Nam propter Tabulas illas tuas, quas illi in manus dedi, et, ut aliquatenus intelligeret, effeci, unice te colit.[b] Cum enim[c] plantarum nomina, quibus a Vobis in arte eruditis insigniuntur, calleat, haud difficulter distinctionum tuarum intellectum assequutus est. Quin imo autor ille fui, ut farinae figurae indagandae in diversis plantis se accingeret, necnon ut de observatis meis in media et posteriore dissertationis meae parte memoratis (nam rem totam illi explicui) experimenta institueret, et diligentius quae occurrerent rem spectantia notaret. Etiamque ut tu, vir eximie, partes istas serio perpenderes et, ut cum ipsis Naturae phaenomenis prout se tibi sistunt conferres, libenter quidem optarem. Nec professione tua hoc ibi visum iri indignum suspicari possum.
Sed satis superque de hac re dictum. Ideo summam tibi et studiis tuis precatus felicitatem jubeo te, vir clarissime, valere.
Ex aedibus meis Stentonae prope Germanopolim in Pensilvania, 17mo Octobris St[yli] Vet[eris] 1738.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 inaudiveram
b. MS1 Cum
c. MS1 plantarum
EXPLANATORY NOTES
1. This letter has not come down to us.
2. In 1726 and the following year James Logan became acquainted with the theories of seminal preformation and aerial pollination. His findings were not made public until 1736, when Peter Collinson published them in the form of a letter Logan had written him, “Some experiments concerning the impregnation of the seeds of plants”.
3. Logan is referring to Grew, The Anatomy of plants (1682) and Malpighi’s studies on plant anatomy in Opera omnia (1687).
4. Logan, Experimenta et meletemata de plantarum generatione was published in Leiden in 1739 by Johan Frederik Gronovius. In 1747 it was republished in London and translated into English by John Fothergill, Experiments and considerations on the generation of plants. This work was an enlarged version of Logan’s “Some experiments concerning the impregnation of the seeds of plants”.
5. Logan is referring to Linnaeus, Systema naturae.