Viro doctissimo atque clarissimo
C[AROLO] LINNAEO, M[edicinae] D[octori],
S[alutem] pl[urimam dicit]
Joannes Amman.
Mitto quam desiderasti dissertationem criticam a Siegesbeckio in hactenus a Te edita Scripta elaboratam, simul cum Botanosophiae verioris ejusdem Sciagraphia.[2] Iudicabis ipse, quid de iis sit sentiendum. Quoad pretium tabellario solvendum pro transmissis philyris,[a] unicum est quod rogo, ne in posterum illud unquam in memoriam revoces. Fasciculus, quem Gronovius ad me misit, ut scribis, nondum ad manus meas pervenit.[3] Plura, si Holmiam perveneris ad Te scribam, literasque dirigam ad D[ominu]m Hedlinger conterraneum meum, quem meo nomine quam humanissime salutes, precor. Celeberrimum D[ominu]m Boerhaavium, data occasione, Gronovios[4] clarissimos, Royenium eruditissimum, aliosque, qui Leidae sunt, amicos, salvos sospitesque jubeas, oro rogoque.
Vale et me amare perge.
Scribebam Petropoli d[ie] 23a Ian[uarii] 1738.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 philyris.
EXPLANATORY NOTES
1. Presumably n.s.
2. Siegesbeck, Botanosophiae verioris brevis sciagraphia (1737). To this work was added Epicrisis in clar. Linnaei nuperrime evulgatum systema plantarum sexuale.
3. The letter Johann Amman is referring to has not come down to us.
4. Johann Frederik Gronovius and Laurens Theodor Gronovius.