Nobilissimo & Clarissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
J[oannes] Burmannus.
Litteras tuas amantissimas filio meo 2 Aprilis datas ante triduum modo
accepi; ex iis summo cum gaudio vidi propitium tuum erga nos animum, oblataque
commoda, pro quibus devotissimam reddo mentem, cunctaque tibi, quae potero, per
totam meam vitam praestabo officiorum genera.
Ante tres septimanas, 13 nempe Aprilis die, jam iter suscepit filius carissimus, ita
ut sperem, summi Numinis favore, jam ad vos appulisse, tuoque consortio
exhilaratum esse, quem totum tibi trado, tuoque patrocinio & amori commendo, dum
quam maxime persuasus sum atque confido, te eum ipsum uti tuum filium
procuraturum. Quumque hic sit unica mea laetitia ac spes, quae ex tot mihi superest,
facile percipere potes, me cuncta instituere, & ipsi in omnibus inservire, quae ipsius
fortunae & commodis prodesse & usui esse possunt, quem in finem quoque te,
cunctorum nostrae Artis principem, Doctorum patronum, adire, summa ipsius ac mei
itidem fuit voluptas ac desiderium. Suscipias itaque eum, ac praestes ea tam be-nigno
animo, quo ego tibi meum semper obtuli, teque complexus fui, dum sit juvenis
honestus, probus, candidus, & studiorum nostrorum amantissimus, formesque eum &
ornes talibus dotibus, quae ipsi per totum vitae suae decursum prodesse possunt, ut
ex iis cuique elucescat tanti Coryphaei fuisse discipulum haud ingratum.
Ante paucos dies ex Balguerio percepi, navem istam, quae tam diu fluctuata est,
tandem salvam ad vestras appulisse oras, suasque jam exo¬nerasse merces, ita ut
sperem, te tuas itidem incorruptas accepisse, iisque te gaudere. Filius meus secum
sumsit volumen Herbarii Oldenlandi, quod Gerania continet, ut ea examinare posses;
plantasque ego Indicas ac Capenses seponam, & eligam dubias, quas tibi cum iis,
quae in duplo sunt, prima transmittam occasione.
Varii bulbi Capenses, quos optime Hortulanus meus saeva hac hyeme conservavit,
florere incipiunt, inter illos nova Antholyzae species, cujus specimen pro te siccabo,
unicum modo folium emittit longissimum, ad scapi altitudinem, quadrangulare,
sulcatum, instar Scirpi, nervosum, inferne vaginale, bina vaginalia scapum involvunt,
ac per eum decurrunt, quae superius ad parvam distantiam recedunt; ipsius florem
hisce includo, cujus alae seu petala lateralia singulari modo retroflexa, & antherae
magnae oblongae. Alterius flosculum addo, quod genus mihi nondum perspectum
est; folia sunt plana oblongata glabra tria quatuorve, ex ipsorum centro simplex
erigitur scapus, flosculos alternos, patulos in pusillis vaginis contentos gerens,
elegantissimi rubelli coloris. Examines hunc flosculum at¬que, si genus detexisti,
indices, quaeso, specimen itidem pro te siccabo, licet unicus modo hujus bulbulus
floreat. Sique novae proveniant species in posterum, de iis te certiorem reddam.
Apud varios Bibliopolas jam inquisivi Allionii opus, sed n[ullib]i invenire vel
obtinere potui; u[lteriu]s investigabo, & si illud conquirere possum, tibi [mit]tam.
Nuper prodiit Bibliotheca regni animalis & lapidei a juniore Gronovio elaborata, quam
forte jam accepisti.
Cliffortius noster nuper obiit, qui quamdiu nostro Horto praefuit, nil ipsi contribuit,
ita ut nullum detrimentum inde capiamus, sicuti & bini alii Consules vix quicquam
efficiunt, ita ut nil ad promovendam Botanicam vel studia opitulentur, unde & tertius
Horti Amstel[odamensis] tomus, uti antea speraveram, non sit proditurus, ac
confectae Tabulae ad aliud Opus conservandae sint.
Valeas, Vir Amiciss[ime], cum tota tua Nobilissima familia, inclusasque Fiiio meo
amantissimo tradas.
Dabam Amst[elodami] 6 Maii MDCCLX.
{div-address}a Monsieur
Mons[ieur] Charl[es] Linnaeus
Professeur tres Celebre/
â
Upsal.