Nobilissimo & Doctissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Ex Litteris tuis ante tres dies acceptis valetudinem tuam cum gaudio percepi,
quam adversam verebar, quum intra trium mensium spatium ne quidquam de te
audivissem, nec responsorias acceperim ad Litteras meas jam mense Aprili ad te
datas, in quibus tibi significaveram obitum carissimae meae Uxoris. Nunc solus in
praedio meo vitam ago tranquillam & jucundam; delector enim me horis a praxi &
publicis muneribus vacuis, in stupendis gazis, quas nuper ex Java & Capite Bonae Spei
accepi, praeter enim copiosas utriusque regionis plantas, quarum rarissimae nec
antea visae mihi sunt transmissae, innumerabilia itidem nova recepi semina, tum &
bulbos plurimos; qui terrae commissi laetissime hac serena aestate progerminant;
quique primo vere jam defloruere copiosissimi e terra eruti, a me jam separantur, & in
ordinem rediguntur, quumque horum messis mihi sit laetissima & copiosissima, si tibi
arrideant, plurimos mittere possum, inter quos variae Ixiarum elegantissimae species,
multoque copiosiores, quam a Millero in suis fasciculis fuerint prolatae.
Utinam tu quoque, Vir Amicissime, tuis promissis stares, mihique mitteres
specimina plantarum sicca, quae tibi sunt in duplo, uti in variis Litteris mihi saepius
ea obtulisti, tum & tibi plurimas mitterem Javanicas & Capenses, quae mihi supersunt.
Musa hodie in horto nostro floret, ut & Brunsvelsia, aliaeque rariores exoticae.
Filius meus intra triduum promotionem suam obtinebit. Quum ipsius dissertatio
jam jam sit inpressa, quam cum aliis memoratis, si tibi grata fore cognovero, data
occasione mittam.
Gaudeo te recuperaturum fasciculum istum a Borussis depraedatum, sique
memoria me non fallat, istius partis exemplar addidi in ultimo misso fasciculo, quem
rite te jam accepisse laetor.
In decimo tomo exornando nunc sum per intervalla occupatus; plu¬rimae istius
Tabulae jam sunt paratae, quarum icones tuo submittam judicio, uti plurimas tibi ago
gratias pro antea tuis communicatis animadversionibus.
Avide exspecto quartum Amoenit[atum] Academ[icarum] tomum, nec minus flagro
videre & habere tomum secundum Systematis tui, qui vegetabilia continebit; precor
mihi hunc prima mittas occasione, ut istius recensio in meo Opere possit inseri.
Cl[arissimus] Zinn ante aliquod tempus Gottingae obiit. Filius Milleri strenue
nostrum frequentat hortum, satisque gnarus videtur.
Nil porro novi scio. Valeas, Vir Opt[ime], & me, uti soles, amare pergas!
Dabam Amst[elodami] 14 Aug[usti] 1759.
{div-address}A Monsieur
Mons[ieur] Char[les] Linnaeus
Professeur tres Celebre
â
Upsal