Nobiliss[imo] & Doctiss[imo] Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti &c.,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Paucos ante dies a Gronovio accepi fasciculum tibi destinatum, in quo sine dubio
Musei Ichthyol[ogici] tam diu apud vos desiderati erit exemplar, quod cistae includam,
quam intra paucos dies tradam D[omino] Balguerio, ut cum prima navi ad te deferatur;
in ista Cista continentur decem exemplaria Fasciculi Quarti & Quinti Pl[antarum]
Americ[anarum] cum binis optimis exemplaribus, Serenissimo tuo Regi, tibique
destinatis, quae serena fronte acceptura fore spero, uti & ego quam maxime desidero
videre & habere Musei Regii Volumen primum cum aliis nuper tuis editis Operibus,
sique hisce semina ac plantas siccas jungere velis, erit mihi quam gratissimum, uti &
ego hisce addidi icones variarum Volucrum aliorumque animalium, quae in Capite
Bonae Spei ad vivum delineata sunt, ut tibi forte usui esse possent in elaboranda nova
editione Systhematis tui Naturae; sique iis nomina justa adscribere velis, rem mihi
facies exoptatissimam, quumque iis usus fueris, remittas, quaeso, bona fide ac sancte
mihi, quum nullas ulterius habeam in duplo. Inclusi simul isti Cistae
Helleborines species viginti sex, a Plumierio depictas, quarum nomina
Plum[ierii] juxta numeros notavi in charta adjecta, sique sub iis denominationibus juxta
generica & specifica nomina adnotare velis cum brevissimis partium descriptionibus,
haecque omnia simul prima occasione mihi remittere velis, tum eas in ordinem
redigam juxta varia sua genera, ut pro Fasciculo septimo ipsarum icones aeri incidi
possint, ac justo tempore in publicum prodire.
Dein simul adjunxi prototypa quaedam Tabularum antea jam missarum, praesertim
Cliffortiae, ut puto, aliarumque quae novae editioni parandae insererentur.
Die 18 Aprilis & sequentibus hujus anni ingens hic erit venditio Conchyliorum, quae
collegit & reliquit Albertus Homvet, quorum splendidissima exstat collectio;
ipsorum vero Catalogum non misi, quum is sit Belgico idiomate inpressus, ita ut ex eo
detegere vix posses, quaenam essent ipsorum species; caeterum stupenda haec
collectio ultra viginti millibus florenorum constitit.
Nil porro novi tecum communicandum scio; interim hisce tibi mitto junctas quinque
Tabulas Operis Plumierii pro sexto fasciculo, quas commodo tuo examines, & de iis
tuas mecum communices observationes.
Caeterum ego pancratice valeo, sed uxor mea charissima per totam saevissimam
hanc hyemem excruciata fuit doloribus spasmodicis, & Arthriticis, inprimis vero fluxu
menstruo irregulari ac fere continuo, unde quam maxime emaciata & debilitata est, ita
ut saepius de ejus vita quam maxime sollicitus fuerim; spero tandem instante vere,
calidiore tempore, usu lactis recentis & tranquillae vitae statu in libero aere in praedio
meo nempe suburbano illam reconvalescere, & quasi reviviscere, uti Bulbi mei exotici,
inprimis Capenses, jam caput suum attollere incipiunt; Persicae etiam per plures dies
floruere, ac Vites in Hypocaustis racemos suos jam promunt, quod post tam tristem ac
lugubrem hyemem, animum meum jam aliquoties exhilaravit, naturam observans &
admirans adeo obsequiosam.
Desidero scire, quomodo Cacti praeterito tibi anno missi jam valeant, reliquique
exotici Bulbi.
Cliffortius reconvaluit quidem, sed senex factus est, nec agilis corpore nec mente.
Caeterum Valeas, Amicorum Dulcissime, mihique faveas, atque ad priores Litteras,
variasque reliquarum periodos, si vacat ac lubet, commodo tuo respondeas ac
rescribas!
Dabam Amst[elodami] 9 martii MDCCLVII.