Nobilissimo & Doctissimo Viro,
D[omino] Carolo Linnaeo, Equiti
ac Professori Celeberrimo,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Aliquid novi tecum communicandum habeo, mi Linnaee, quod haud ingratum
tibi fore confido.
Nuper adii Maecenatem nostrum Cliffortium, multisque cum eo locutus fui de
Scientia nostra amabili, inter alia autem cum eo egi de Horto Cliff[ortiano] a te, quum
hic apud Virum munificentissimum degeres, tam splendide edito, quumque mihi
indicaret, cuncta exemplaria jam ab aliquo tempore esse distributa, ipsi respondi,
optandum esset, quod de novo inprimeretur Linnaeisque novis emendationibus atque
observationibus augeretur. Quumque ego jam occupatus, & praeter alia quotidiana
negotia distractus nimis sim, quam ut possem intra aliquod tempus ad finem
perducere tomum tertium Horti Amstelodamensis, hinc ipsi obtuli Tabulas, quas
interim meis inpensis curaveram elaborari eum in finem, ut novae editioni ipsius horti
inseri possent, quae viginti quinque circiter sunt numero, tumque ego desisterem ab
incepto ulterius componendi istum tomum Horti Amst[elodamensis], praesertim quum
consul quidam, ipsius horti praeses, recusavit inpensis horti ipsius, uti olim factum,
inprimi hunc tomum.
Quumque hoc a me propositum Cliffortio quam maxime placeret, concessit mihi
priores suas Tabulas pro nova ista editione sub ea conditione, si hoc tibi non ingratum
foret, atque velles mecum communicare emendationes & additamenta, quae forte
tuum in usum jam ipse adnotaveris, tum magis completum elegantiusque posset in
lucem prodire splendidum hoc Opus.
Ego prima occasione, quamprimum modo navis vestras petit terras, tecum
communicabo icones Tabularum istarum, quae meis sumptibus paratae sunt in
memoratum scopum, quarum plures novae sunt, nunquam antea editae vel descriptae,
atque inter quas variae sunt, quas certus sum te nunquam antea vidisse, ita ut, ni
fallor, quam maximo poterunt esse ornamento istius editionis, sique tu velis
componere ipsarum descriptiones juxta tuam Methodum, tum prototypa simul tibi
transmittam; alioquin ego pro modulo meo illas describam interimque colligam, si
quasdam invenire possim illarum denominationes, quas in Catalogo adnotabo,
simulque dein tibi transmittam.
Si propositio haec tibi placeat, ipsique annuas, ego in me lubens suscipiam
correctionem, quaeque ex collectaneis meis inserenda censeo, tecum communicabo;
saltem circa plantas Plumerianas errores quosdam detexi in Horto Cliff[ortiano] quoad
Synonyma, quum hasce Plumerii tum non inspexeras, dum istum conscribebas
Hortum, quique jam in mentem veniunt; sunt primo circa Bignoniam Catalpam dictam,
dein circa secundam speciem Dorsteniae, quae apud Plumier[ium] longe alia planta est
seu species, quam tu ibi recenses, sique ulterius dein ex professo illas inquiram, plures
forte detegam; adde, quod ex Speciebus plantar[um], a te editis aliisque, a me dein
divulgatis operibus, addi possent necessaria Synonyma, praesertim ad plantas
Capenses, aliasque Indicas tam ex Rumphio quam meis Plumerianis; quem laborem
simul lubens in me suscipiam, ut quam adcurate & distincte id fieri possit; de novo in
lucem prodeat splendidus, novoque fulgore lucens hic Hortus. Declares mihi
sententiam tuam ad hasce propositiones rescribasque, quaeso, mi Linnaee,
quamprimum poteris, quum promiseram D[omino] Cliffortio, tecum communicaturum
me esse cogitationes meas de suo Horto, & quamprimum tuum acceperim de eo
consensum, me ipsi indicaturum, ut cum Bibliopola dein agere possimus de ipsa
inpressione, ipsique persuasi, ut vellet imaginem suam in Tabula insculpi, quae huic
novae praefigatur editioni. Quid censes de hac re? Si tuum recte noverim genium,
confido haec omnia tibi absque controversia fore gratissima.
Nuper optimam quoque nactus fui occasionem, mihi comparandi Herbarium
Capense ipsius Oldenlandi per amicum quendam, qui illud olim emerat a vidua ipsius.
Herbarium hoc continet 25 volumina in folio; horum quinque priora jam possideo;
reliqua intra paucos dies exspecto, quae conservata jacent in praedio istius amici,
quique quamprimum istud petet, mihi promisit statim omnia transmissurum; inter
hasce jam plures inveni nunquam antea mihi observatas plantas, ad quas plurimis in
locis adscripti sunt ab ipso auctore characteres florum ac seminum juxta Hermanni
metho¬dum, quarum quae mihi sunt in duplo deinceps tibi copiam faciam, ita ut brevi
si non omnes, saltem plurimas putem me possessurum plantas Capenses,
praeterquam, quod a gubernatore istius loci tam siccas plantas, quam recentia
accipiam semina ac bulbos.
Hac occasione non possum non simul tibi mittere icones quasdam Plumier[ii], quas
tertius continebit fasciculus, quorum bini priores jam sunt inpressi & absoluti, quosque
prima simul tibi mittam occasione; interim grates ago tibi summas pro nuper
communicatis tuis animadversionibus quas in reliquas, data occasione, etiam a te
exspectabo, quum tertius inprimetur, sed quem tam diu detinebo, donec illas a te
acceperim.
Caeterum valeas, mi Linnaee, meisque conatibus fave!
Dabam Amst[elodami] 24 Febr[uarii] MDCCLVI.