Nobilissimo & Clarissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti
ac Botanico summo,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Tuas hodie accepi Litteras mihi quam gratissimas, quum vestrae erga me
amicitiae monumenta sint certissima, sed dolui ex iis videre infelicem successum
plantarum mihi promissarum, siccatas nempe istas plantas, quas pro me collegeras,
carceri jam quasi esse inclusas per infaustum anni tempus. Utinam modo intra tantum
temporis spatium non perdantur a tineis, vel situm contrahant, si nempe tam diu
occlusae, vel firmiter compactae sint, praesertim quum recens fuerint exsiccatae, vel
chartae loco depositae sint humido, quod tuae committo curae; a die certe in diem
illas jam diu juxta tuum promissum speraveram accepisse. Sed persuasum mihi est
quam maxime, per incredibiles tuas quotidianas occupationes non omnia ita expedire
te posse, quae lubens velles; hinc in posterum ac verno tempore eas exspectabo,
sique accedentibus vel acceptis novis quibusdam fasciculum istum interim augere
placeat, erit mihi eo gratius, & quam acceptissimum; sique ego in posterum rariores
quasdam accipiam, pro te itidem eas seponam & colligam, uti & hoc autumno ex
Batavia plurimas rarissimas pro me ibi eleganter exsiccatas accepi, sed singularum
tantum unicam speciem, quas scribam mihi mittant in posterum copiosiores; plurimas
vero harum in Opere Rumphiano inveni descriptas ac delineatas.
Semina itidem plurima ac radices adfuere, sed tempus nondum mihi vacavit illa
examinandi, sique alicujus sint momenti, verno tibi tempore, quum naves iterum
vestram petunt patriam, quaedam simul mittam, uti & lubens jam tibi dare vellem
fasciculum pl[antarum] Americ[anarum] primum, quum totus jam sit absolutus;
praefationem vero huic includam, ut judicare de mea possis Opera; addam itidem tres
tabulas subsequentis fasciculi, qui sub vernum tempus paratus erit, quum ipsius
tabulae jam sint incisae omnes, sed Asteris species a Plumierio quam obscurissimae
sunt, ac pessime denominatae, quum diversissimi penitus sint generis, nominaque
ipsis inposita nil indicent. Rogo itaque obstrictissime, ut adtente illas velis examinare,
atque juxta tuum Systema ipsis convenientia inponere nomina, mihique prima
occasione illa significare, ut in descriptione progredi possim, quae licet brevissima sit,
addenda tamen aliqua fuit, juxta tuam methodum; Parisienses dein, si velint, juxta
auctoris descriptionem, commentaria quaedam in hasce possunt fabricare & edere
icones. Scribas mihi sincere & cordate, Vir Amicissime, an tibi placeat meum
institutum, sique alia mutatio tibi videatur necessaria, curabo, si fieri possit, in
subsequentibus peragatur. Si recte memini, primam plagulam ipsius textus adjeci
ultimo, quem tibi misi, fasciculo, ut judicare posses de meo instituto, quod si tibi ita
videatur obportunum, tali modo per reliquos progrediar fasciculos. Faveas modo tu
auctoritate tua huic incepto, reliqui tui, spero, amici annuent, quod inchoavi, Operi,
sique subscriptio ex voto meo succedat, tentabo id ad finem perducere; millia enim
aliquot florenorum requiruntur, ut splendide & adcurate tot icones elaborentur, quae
inpensa uni homini vix sustinenda est, praesertim quum alii artifici per totum annum
meis quoque sumptibus subpeditem plantas rariores exoticas aeri incidendas, quarum
sufficiens copia, si fuerit elaborata & absoluta, tertio tomo Horti Amstelod[amensis]
destinare eas vellem; sique haud aegre ferres, proximo Vere tibi earum quasdam pro
specimine mittere vellem, ut examinare eas, & sententiam tuam de iis mihi declarare
posses.
Primum hunc Fasciculum D[omino] Cliffortio (qui pancratice valet, & ratione aetatis
senilis viribus satis pollet) dedicavi, sique in malam partem haud verteres, nec tibi
injucundum foret, secundum fascic[ulum] tuo inscribere nomini splendidissimo, est
animus, quod in bonam, quaeso, interpretes partem, & summae erga te observantiae
sit tibi pignus certissimum, hicque statuto tempore, si deus mihi vitam ac sanitatem
largiatur, erit in promptu proximo nempe verno tempore.
Oblitus fui, vereor, Auctuario Rumph[ii] iconem addere Radicis Ninzin Japanensis,
cujus elegantissimam curavi insculpi iconem, quam prima itidem mittam occasione.
Non ausus fui Regi tuo Serenissimo obferre exemplaria Operum meorum, uti junior
Gronovius suum ipsi obtulit; si haud aegre ferret, paratissimus sum, atque in familiari
colloquio proponere id ipsi; si tibi ita visum fuerit, meo nomine posses, sique
sententiam tuam vel successum rescribere velis, erit mihi quam gratissimum; desidero
enim vehementissime musei Regii videre tomum primum, a te sine dubio exactissime
elaboratum.
Laetus ex tuis intellexi, succulentas plantas tam laete apud te germinare & crescere,
sique ineunte vere me tibi surculos aliarum quarundam rariorum mittere velis,
lubentissime id faciam; denotes modo tum quasnam exoptes.
Planta, quae ollae seu fictili separatim fuit inposita, ipsissima fuit Arctotes, quae
forte Arctotheca dici posset, quum in disco suo tanquam in theca quadam,
elegantissime sua includat luxuriosissima ac splendentia semina; eademque est, cujus
ramulus ultimis tuis fuit inclusus Litteris; apud nos biennis est, quumque semina
perfecit, sub hyemem perit. Plurimas istius generis alit hortus noster species, quarum
quatuor vel quinque novae penitus, nec ullibi, quantum scio, notatae vel descriptae,
quarum surculos vel semina, si cupias, itidem mittere dein possem, uti & Atrophae a
Fevillio depictae, quae planta in horto nostro ultra binorum hominum altitudiuem
excrevit, quod miratus fui quam maxime aestate hac frigida & quam maxime pluviosa,
quum soboles sit Peruviae, tuque scribas in Spec[iebus] pl[antarum] ad binorum
tantum pedum altitudinem crescere; semina protulit copiosissima penitusque matura
in aperto aere quam luxuriosissime. Stapeliae species tibi missa, si bene recorder, est
illa flore fimbriato, qualis in decad[ibus] meis plantar[um] Capens[ium] invenitur, ex quo
loco plurimos elegantissimos hoc anno accepi bulbos, quorum plures jam florent in
praedio meo sub vitreis fenestris, inter quos rarissimae sunt plantae nunquam antea
mihi visae; sique sese propagent ex meo voto in posterum, quosdam etiam tibi mittam
bulbos, quos quotannis a gubernatore istius loci accipio, uti & nuper per favorem
Comitis cujusdam ex India quondam reducis mihi occasio oblata est literas dandi
gubernatori insulae Amboinae, cui itidem scripsi, ut mihi mittat semina & bulbos, ita ut
ex variis Indiae regionibus varia exspectem curiosissima, sicuti & hoc anno per
directorem Bataviae (sed qui nuper mortuus est, quod doleo) conchylia accepi
rarissima ac pretiosissima, quorum uti plantarum marinarum insectorumque
splendidissimorum ingens mihi est supellex, quae tres complectitur thecas aliquot
pedes latas & altas.
Si tibi, Vir Occupatissime, per horulam vacat tempus, rescribas, quaeso, ad
propositas in prioribus meis epistolis periodos.
Senior Gronovius debilis est ac languet, uti a D[omino] Cunone audivi, qui te salutat,
ac satis diligenter in hortulo suo colit bulbos itidem Capenses; horum in predio meo
hoc anno florentes vidi Cremonias, Cyanellas, Brunsvigias, Sisyrinchia, Hyacinthos,
variasque Gladiolorum, & Ornithogalorum species, quas laeti admirati fuimus, & cum
depictis meis plantis bulbosis conferimus, quarum bina possideo volumina in ipso
Capite Bonae Spei nitidissime ad vivum depicta, quas si examinare tibi daretur,
stupesceres sane ex unico isto extremo quasi terrae angulo tot produci, tamque varias
ibi latere plantas, in aliis regionibus non ita obvias & quae quam obsequiosissime alii
adsuescunt saltem nostro caelo & climati.
Sed vereor nimis diu me jam te commoratum fuisse, unde neque ulterius te
inpediam; antequam vero finem hisce inponam literis, hisce addam flosculos quosdam
in communi thyrso seu pedunculo excretos plantae cujusdam bulbosae Capensis,
quae singularis sine dubio erit generis; producit enim scapum ad duorum pedum
altitudinem atque mox e terra longissima & angustata aequaliter lata & striata folia; in
scapo autem isto tres quatuorve tales pedunculi communes laterales excrescunt, qui
albissimos gerunt flores omnes dependentes occlusos perfecte instar minorum
Ovorum, quorum internam substantiam & characterem ipse porro ex doctrina tua
adcurate examinare poteris. Si rescribas, indices, quaeso, mihi sententiam tuam de
rarissima hac planta, cum qua nullam aliam comparare possum ex hac familia
plantam.
Faveas porro, ac valeas, cum tota tua splendidissima familia, uti & nos omnes
optime valemus!
Dabam Amstelod[ami]15 Novembr[is] 1755.
P. S. Binos Cunoniae flores a d[omino] Cunone accepto pro examine
addidi, uti & binos Hyacinthi Capensis jam florentis flores, quorum unus apertus, alter
adhuc clausus est, suntque plantae speciosissimae quam d[ominus] Cuno pro me
delineat, ut ejus icon in Tabula exhiberi possit, de qua deinde latius.
Vale & me ama!