Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Maxime miratus fui Tuas litteras. Cur non prolixiores quaeris verborum
ambages, quibus mihi persuadeas, ut iussa Tua libenter exsequar? Quid, quaeso, haec
inter Te et me? Credebam Te iam diu de meo, quo in Te feror, amore convictum. Quid
ergo prohibet, quominus aperte loquaris. Transmittam perlectam plagulam, ut Tuum, si
videtur, meis vilissimis licet monitis, adponas calculum. Quaenam sunt illae
controversiae, de quibus imprimendis apud Entium nuperrime fecisti mentionem? Anne
vidisti tum temporis dissectum cuniculum, qualesnam fuere in eius abdomine vermes?
An potus [aquae] eo quid contulerit, cum inde iam tres solito citius mortui sint? Tum
quaererem ex Te quales colorum permutationes occurrant in Nigris hominibus pro
diverso, quem sibi eligit inflammatio exitu. Vix enim mihi persuadere possem, eosdem
pro diverso inflammationis statu in eos animadverti posse colores, quos Boerhaavius
recenset. Collectio insectorum Surinamensium, quam videre non potui, vendita est
hodie ultra 100 floren[os] Vale!
Lugd[uni] die ♄ [Saturni].
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.[a]
TEXTUAL NOTES
a. MS1 Camdel. 6.57. 31.32. Kari-Camdel. 59. 33 Pee-Kamdel 61. 34 Tsjerem-Kamdel 63.35 [added by Linnaeus]