{div-startdate}Lugd[uni] Bat[avorum] 27 Nov[embris] 1744.
Celeberrime Linnaee,
Literae vestrae 20 Julii inscriptae debito tempore ad manus pervenerunt, ex
iisque percepi ea quae a me missa erant Tibi placuisse; summopere Tibi devinctus pro
botanicis observationibus, sperans brevi me participem fore sententiae vestrae de
Lapidibus & mineralibus, quae eodem tempore transmiseram. Ante 14 dies accepi
Acta Suec[ica] A[nni] 1740, pro quibus Tibi et Benefactoribus multum debeo. Utinam
Manuscripta de Bibliotheca Botanica addidisses.
Augusto mense cum Dom[ino] Riddy, Hyberno, et Monson, Anglo, iter institui mare
versus. Catvici hospitium conducentes, singulis diebus Schevelingam et Nortvicum
petebamus curiose inquirentes in omnia quae allidentes undae maris nobis offerebant,
quorum recensionem Tibi offero ea lege, ut quae minus digna Tibi videantur, cum
nemine communices. Proximo vere plurimarum rerum specimina Tibi offeram, cum
novis quibusdam plantis, quae hac aestate in hortulo meo floruerunt.
Dom[inus] van Swieten nos deserit Viennae Medicum Aulicum acturus. Lawsonus
Gandavi Medicum castrensem agit. Vale & fave tuo
J[ohanni] F[rederico] Gronovio.
41. Oniscus sive Asellus aquaticus rejectamentis marinis involutis Adde
ad n. 6, ubi de Zeo. Son et Maanvisch. appellatur a Catvicensibus, a macula rotunda
nigra in medio utriusque lateris.
42. Delphini corpore obl. subteresi, rostro longo acuto Arted. Cadaver
in littus rejectum vidimus, laceratum valde et horrende putridum, dentibus orbatum.
Sunt enim hi mobiles. Costae erant in digitorum transversorum latitudine. Sic quoque
Phoca dentibus caninis inclusis Linn. in littus ejecta, pelle detracta, cujus causa
Waterlandii ad Zelandiae ora maritima hoc animal retibus capiunt.
43. Eschara retiformis. Raj. Syn. Ed. 3. p. 1. Reticulum marinum J. B. 3.
809 Millepora arenosa anglica Pet. Mus. n. 241. Ligno conchisque adnascitur.
45. Pila marina Rumph. thes. Amb. tab. 57 B. et pilis. Gaz. tab. 64. f. 4
optime describitur a Klein. diss. de Pil. mar. pag. 25 A. B.
{div-address}To
The Learned D[octo]r Linnaeus
at
Upsal