Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Si vales, bene est. Gratulor de laudibus, quibus Te exornavit Burmannus; laetabar
maxime ea legens. Verum properemus ad finem cum Flora Tua. En quae monenda
habeo circa Indicem:
1. Achillaea, scribitur cum Æ, et tibi placuit corrigendo transmissum scribere per E.
Quid ergo verum. § 311.
2. 199. Alni effigie, an effigies, vel Effigie?
3. 90. Anonymos, an nihil addi debet?
4. 328. Gramen Tertium, (Quartum, quintum.). An ita poni debent absque
addito nomine auctoris.
5. 321. Graminis facie, an ita?
6. 280. Leontodon, cur scripsisti in Indice Tuo Leontice?
7. Muscus quartus, quintus, an absque addito nomine auctoris?
8. 17. Schoenus, cur ut nomen genericum deberet poni,
2.) An ita scribitur in tuis caracteribus
3.) An reliqua synonyma in Emendandis adposita quoque ad Indicem referri debent.
9. 345. Sparganium, annon ibi poni debet 345. *345.
10. 134. Statice montana minor, an haec addi debent.
11. 226. Trollius, an ita?
12. 306. Virgaurea et Virga aurea, an seorsim poni deberent.
13. 163. Viti affinis an Viti ideae addendum.
14. 243. Annon Sceptrum Carolinum peculiariter quoque citari de¬beret in Indice;
quodsi adfirmares, quaero, an ut genus, nempe litteris non cursifis?
15. pag. 250. Gribegne. qualis est vox?
Vale!
Lugd[uni] [1]737. d[ie] 11. Febr[uarii] die [lunae].
[Address]
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp.
by myn Hr. Cliffort.