Nobilissimo Sapientissimo Viro,
Carolo Linnaeo Equiti Aurato,
Professori Celeberrimo etc.,
S[alutem] Pl[urimam] D[icit]
Carolus Allionius.
Vexatus proximis elapsis hebdomadis crudeli in oculos defluxione, ex qua male omnino me habui elapso proximo anno, literas ad te dare et promissis meis stare aegro omnino animo debui. Summa Dei Opt[imi] Maximi munificentia cum melius me habeam, nonnulla alia semina his literis inclusa mitto, quae confido tibi grata futura.
Avidissime expecto novam tui operis species plantarum editionem, quae necessaria mihi est pro meae florae Pedemontanae editione. Iterum me tibi commendo pro collectione fossilium Sueciae et mittam tibi nostratia. Statim ac Cl[arissim]us tuus Discipulus Alstromer Upsaliam redibit, ei plurimam salutem meo nomine dicas rogo.
Hoc anno, si vires ferent, strenuam et diligentem operam dabo, ut absolvam meam floram Pedemontanam, et horti plantas in suis sedibus constituam. Indicabuntur autem omnium sedes numeris, et catalogum postea edam numericum et systematicum, ut quisque possit commodis hisce stirpes noscere.
Vale, Vir Celeberrime, in Universae naturalis historiae incrementum, atque me habeas rogo pro tui nominis cultore devotissimo.
[Address]
A La Societé Royale
d’Upsal
a Upsal.