Celeberrimo sapientissimoque Viro,
Carolo a Linné, Equiti aurato etc.,
S[alutem] Pl[urimam] D[icit]
Carolus Allionius.
Cum iteratis vicibus viderim semina nostrarum Alpium tibi non ingrata extitisse, quaedam selecta atque super Alpes proxime elapsa aestate collecta ad te mitto cupiens quam maxime, ut eorum saltem quaedam aliquam apud te ineant gratiam. Paro nunc, quam primum edendum in 5° miscellaneorum Taurinensium tomo, auctarium ad synopsim methodicam stirpium H[orti] R[egii] T[aurinensis], quod continebit eas omnes quae ab anno 1762 additae sunt stirpes. Curabo, ut habeas, imo precabor, ut benevole excipias, atque, si quaedam aderunt stirpes a te desideratae, ex eo auctario commode poteris indicare. Optimi Bassii Bononiensis valetudo infirmata est; mense Septembri apoplexia correptus est, quae paralysim dextro brachio intulerat, nunc quidem melius se habet manus usu, licet non adhuc satis firme restituto, ita tamen, ut et literas dare possit.
Si quaedam exotica rariora semina literis inclusa mittere velles, Vir Celeberrime, ad hortum nostrum locupletandum, rem faceres gratissimam. Me tuae benevolentiae commendo, atque te deprecor, ut me semper habere velis tui nominis cultorem humillimum.
Dabam Aug[ust]ae Taurinorum die 15a februarii 1772.
[Address]
A La Royale Societé des
Sciences d’Upsal
a Upsal
en Suede