Viro Sapientissimo, Celeberrimoque,
Carolo de Linné, Equiti Aurato etc.,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Carolus Allioni.
Quantas possum maximas grates tibi ago, Vir Sapientissime, pro elegantissimis plantulis, quas mihi humanissime misisti; charissimae erunt quas te missurum polliceris. Eae quidem, si parvulae erunt, commode literis inclusae ad me pervenient; si autem de majoribus agatur, occasione navium Suecarum ex. gr. quae sing[ul]is annis Sardiniae insulam petunt, Sardiniam mitti possent, et ibi ad manus pro- Regis consignavi aut Hagae Comitum intercedente opera Cl[arissimi] Laurentii Burmanni remitti Legato nostri Regis ibi degenti. Satis est, ut fasciculus meo nomini inscriptus sit.
Literis inclusa ad te mitto paucula semina majori ex parte lecta in montibus Niceensibus a meo discipulo Med[icinae] Doct[ore] Petro Dana, qui meo jussu anno proximo elapso Regiis impensis has Alpes maritimas humilioresque montes peragravit rediitque plurimis raris stirpibus dives, quae omnes in meam floram Pedemontanam transibunt. Cortusae etiam semina hoc anno quoque collecta adjunxi.
Rariorum sive Alpinarum sive maritimarum stirpium specimina habeo pro tuo Celeberrimo herbario parata, quae commoda occasione mittentur.
Pixidaria apud nos variis locis occurrit, atque in plerisque olim oryza sata fuit. Lindernius primus cum Abrahamo Gagnebin, Helveto Chirurgo in Alsatia, hanc plantam vidit. Singulare genus est gratiolae proximum, cujus accuratam iconem cum anatome floris dabo. Gaudeo -scire virginianam esse, sed optarem scire, a quonam auctore memoretur.
Si quaedam semina habes, quibus velis hortum Taurinensem ditare, rem facias gratissimam. Te Deus optimus maximus in naturalis Historiae incrementum diu incolumem servet; mihi porro favere perge!
Dabam Aug[ust]ae Taurinorum die 22 martii 1766.
[Address]
A La Societé Royale
des Sciences d’Upsal
Par la Haye et Hambourg
a Upsal.