Viro Generosissimo,
D[omino] C[arolo] a Linné,
equiti splendissimo, Archiatro
Regio atque Professori
Celeberrimo,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.
Gratias, quas debeo, easque maximas, ago pro benignissima TUA
informatione de plantis. Diu iam responsum tulissem, plantarumque continuationem
misissem, nisi praeparationes pro instanti itinere me impedivisset. Praeterea occasio
ad transportandas plantas mihi omnino defuit. Nunc vero secretarium legationis
Vestrae rogabo, ut parvum hunc fasciculum ad TE mittat.
In praecedentibus TUIS litteris de N. 5. quaeris, num folia alterna. At sunt opposita
et flos regularis. N. 7 ex Insulis nostris Americanis.
Addam nunc observationes quasdam de plantis in fasciculo novo contentis.
Benevolentia TUA solita, ut spero, errores descriptionum et determinationum mihi
benignissime communicabis.
N° 1. Cotyledon ex India
N° 2. E Capite B[onae] S[pei].
N° 3. Ex India Orientali
N° 4. Ex India Flores axillares,
quaterni, incompleti squamis suffulti. Calyx 0. Corall. 1. phyll. 5-fida. Stam 5. filamentis
brevissimis. Capsula circumscissa dispersa. Forte Trianthema erit.
N° 5. Flores terni, laterales longiores, squama membranacea suffulti,
insidentes basi floris intermedii Cal. 0. Coroll. 1. petal. 5-fida. Stam. 5. Pistill. 1. Stylus
simplex. Flosculorum alter faemineus tantum videtur.
N° 6. Trianthemis affinis ex Africa. Coroll. 1. petala, 5-partita, persistens.
Tubus laciniis brevior extus hirtus. Laciniae oblongae margine membranaceae, apice
apice fornicato aristatae. Stam. 10. Fil. subulata in fauce corollae, quorum 5 laciniis
corollinis subiacentia antheriferae laciniisque paulo breviora, reliqua 5 incissuris inserta
praecedentibus breviora sterilia. Pistill. 1. Stylus simplex longitudine staminum.
N° 7. Ex India. Flores mihi desunt.
N° 8. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 9. An Caesalpina?
N° 10. Hyacinthus; at quaenam species?
N° 11. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 12. E Cap[ite] B[onae] S[pei]. Folia mihi desunt.
N° 13. Allium
N° 14. Gentiana corolla quadrifida.
N° 15. Pentandria monogynia, Corolla fauce villis clausa. Capsula 1
locularis. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 16. Cal. 5-fidus. Coroll. 5-fida. Stam. 10. Pist. 3. E Cap[ite] B[onae]
S[pei].
N° 17. 5-tandria. 1-gynia. Cal. 5-fidus persistens. Corol.
infundibuliformis tubo elongato limbo 5-fido. Caps. 2. locularis. 4-valvis, polysperma.
N° 18. Flores mihi desunt.
N° 19. Ex India
N° 20. Didynamia
N° 21. Pentandria monogynia ex arenosis Cap[itis] B[onae] S[pei]. Flores
albi fragrantes. Videtur Diosma.
N° 22. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 23. Gnaphalium e Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 24. Pro Passerina accepi at falso.
N° 25. Ex India
N° 26. 27. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 28. 29. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 30. Standria Corolla 1-petala villis clausa.
N° 31. Arbor Cap[itis] B[onae] S[pei]. 5-tandria 2-gynia. Coroll. 5 petala
infera.
N° 32. Monadelphia, 5-tandria 1-gynia. Nectarium in medio Calycis.
N° 33. Repens in montosis Cap[itis] B[onae] S[pei].
N° 34. Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 35. Erica an pubescens?
N° 36. 37. 38. Ericae e Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 39. ex India
N° 40. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 41. Diadelphia C[apitis] B[onae] S[pei].
N° 42. America
N° 43. Cal. superus, 4 dentatus, Coroll. 1petala campanulata, quadrifida,
laciniis laceolatis, obtusis. Stam. 4. aequalia. Filamenta in imo fundo corollae affixa
longitudine tubi. Antherae lineares longitudine filamentorum. Pistill. Germ. inferum,
minimum. Stylus staminibus brevior elevatus subtetragonus. Stigma obtusum.
Pericarp. calyce quadridentato, coronatum, subglobosum uniloculare polyspermum.
Ex Insula St. Crucis Americae. Distinctum genus migi videtur.
N° 44. Artemisia aethiopica?
N° 45. Ex Aethiopia?
N° 46. 5-tandria 1-gynia. Aethiopia.
N° 47. Epilobium ex India.
N° 48. Ex India orientali.
N° 49. 50. Ex India orientali.
N° 51-55. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 56. Ex India Orientali.
N° 57. Ex India Orientali.
N° 58.59. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 60. Dioecia Tetandria Mas. Cal. nullus. Coroll. 1petala, supera
hypocrateriformis tubo filiformi limbo quadrifido laciniis revolutis. Stam. 4. medio tubi
corollae inserta filamentis filiformibus, longissimis, pendulis. Antherae ovatae in medio
insertae apice bifidae.
Foern. Cal. et Cor. uti in mare. Pistilli Germen ovatum stylo
longissimo, bifido, dependente, hirto. Stigma obtusum. Pericarp. Capsula ovata, 2
locularis polysperma. Habitat in Africa.
N° 61. Phylica ex Aethiopia.
N° 62. Cheronia fruticosa?
N° 63. Umbellatum
N° 65. Ex India
N° 66-69. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 70. Leucadendron
N° 71. Penaea mucronata
N° 72.73. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 74.75. Leucadendron
N° 76. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
In aliquot diebus Angliam petam, ubi per totam aestatem degam, si vero litteris
TUIS benignissimis nosocomium Fridericianum Haffniae inscribis, eas securo per
parentem optimum accipiam.
Vale, Vir generosissime, semperque favere perge!
Haffniae d[ie] 14 April[is] 1773.