Viro Perillustri & Celeberrimo,
D[omino] D[octori] Carolo a Linné,
Equiti de Stella Polari,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Brünnichius.
Tuas d[ie] 24 Decembris datas rite accepi, sed jam prima se offert occasio
mittendi Fundamenta mea Zoologica, quae opto haud indigna in Sacrario
Naturae oblata munera. Quae bona invenies Tuis debeo; ceterum compendium est
juxta quod in praelectionibus meis procedam. Erroribus haud est immune, defectibus
laborat, ideoque suo Auctori simillimum opusculum; forte restaurabit tempus omnia,
in tantum itaque ignoscas rogo. Naturae gazas, olim in arce Charlottenburgensi, curis
Ascanii concreditas, Universitati nostrae obtulit regis gratia, ideoque
autumno praeterlapso sub meam inspectionem pervenerunt. Jam in eo sum, ut eruam
e cistis Arabicis et ex uberrima Testaceorum copia ibi contenta specimina notatu
digna rariora vel nova. Adest quoque Materia Medica studio b[eati] Forskålii
Constantinopoli collecta et manu ejusdem diligenti titulis Arabicis & paucis aliis
obs[ervationibus] illustrata. Quaedam ex his omnibus videbis in Fasciculo
Obs[ervationum], quas jam meditor; invenies quoque ibi pisces binos septentrionales
vere singulares & magnos. Unus horum exstat in fasciculo novo piscium, quem
nuperrime divulgavit Ascanius; alter excusus est in Opere Danico nuper evulgato sub
titulo Islands Beskrivelse bekosted af Widenskaps Societetet. Sed figurae
horum piscium minus exactae novas merentur, quas ipse juxta naturam repraesentavi
accuratas, et descriptionibus, quae citatis desunt, illustravi. Actis Vestris, si satis
digna judicas, ea offerre haud repudiam, quae ejusmodi occasione se offerunt. Inter
Insecta augetur numerus novorum quotidie; spero fore, ut fata mihi venient
benigniora; sic possim majori stimulo reliqua persequi. Misit mihi Cel[eberrimus] Born
descriptionem Musei sui haud sine erroribus gravioribus absolutam. Pag. 82. lin. 1.
affert Argentum antimoniale capillis niveis, id quod nil ex antimonio habet praeter
figuram stellatam; hodie in meo specimine observavi radios istos ♄ spatoso haud
absimiles c[um] spiritu vini effervescere & in ea solvi; ulterius eas in foco lampadis
examinabo. Porro ait in nota ☽ cinereum a min. ☽ alba tritura distingui ibique
annumerat ☽ cinereum crystallisatum trigonum e Kapnik, cujus tritura tamen est atra;
plura, si inveniam ejusdem momenti; virum tamen excusem diligentem & sciendi
avidum.
Adest jam apud Vos mihi amicissimus Vir Consiliarius Status Dan[icus] D[ominus]
D[octor] Kofoed Ancher, qui munere Professoris Juris fungitur multoque honore
nostram Universitatem decoravit. Ob manuscriptos cod[ices] praesertim historiae
Danicae Sueciam adiit ibique aliquo morabitur tempore. Ille est qui hasce literas
secum portat. Venerabundi Edwardi magni Angliae ornithologi effigie gypsea
decoratur bibliotheca Theatro Naturae addita; magnum mihi addes
gaudium, si Tuam e gypso confectam mihi per D[omi]num Kofoed Ancher mittas; erit
mihi semper inter pignora amicorum gratissimum munus.
Königius nuperrime scripsit avesque nonnullas Theatro misit, ubi quoque
ejus olim missas collectiones admiror. Fata illi sunt minus fausta sed, proh dolor,
commune illi est cum pluribus Naturae consultis naufragium.
Hisce diebus Ars, quae veterinaria dicitur, suum nacta est Professorem, Virum vere
eruditum et in arte strenuum D[omi]n[um] D[octo]r[em] Abildgaard, in
historia naturali quoque haud leviter versatum. Locus, ubi obs[ervationes] suas
instituat, erit in suburbe Hafniensi; reliquae autem conditiones nondum determinatae.
Vidi jam ex relationibus publicis D[omi]n[um] Förster navem ascendere,
quam repudiarunt D[omi]ni Banks & Solander. Omnes istos viros peculiari
conversatione in Anglia novi, ideoque praevideo Monoculum istum loco Argi naturae
praefectum, quantaque itaque copia rerum Virum alias diligentem effugiant.
Semina multa inveni in cistis Arabicis, quae botanico nostro D[omino] Friis
Rottböll tradidi; omnia a Forskålio collecta & nominibus Latinis ac Arabicis
insignita erant; utinam ea maturius quaesivit Ascanius. Descriptiones
piscium, quas supra memoravi, intra breve tempus tuo judicio tradam, ut de dubiis
adeo generibus sententiam Tanti Viri, si concedas, reportam. Vive & Vige diu felix;
ceterum Vale & me ama!
Dabantur Hafniae d[ie] 5 Julij 1772.
Prodiit Dissertatio Viri eruditi in Suecia de Testaceis tractans & figuris
illustrata, sed eam non potui hic acquirere.
Prodiit nuper Annus 5tus D[omini] Scopoli, cui nondum
venit taedium nova genera citra necessitatem exordi.
{div-address}
[address]
Pour
Monsieur Charles de Linné
Chevalier de l’Ordre de Nordstierne
Medecin premier, Professeur
& Membre des Academies
illustres de l’Europe
a Upsala.