Viro perillustri & Celeberrimo,
Nobilissimo Equiti D[omi]no CAROLO de LINNÉ,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Brünnichius.
Suecanas musas, naturae & artis officinas septentrionales invisere
aggrediuntur crastino die Comites de Reventlau duo eorumque amicus
Doctor Wendt, triumviros hos eximios, morum suavitate & scientiis aeque
spectabiles excipias, sum persuasus, pro amicis, pro doctis & magna eruditione
pollentibus. Tantis valent ingenii & judicii dotibus, ut dubius haererem, si alicujus
animum & animam mihi expetere liceret. Vellem, ut in eorum societate Sueciam
aggredi possem, sed hactenus nondum fuit concessum. Exponent illi, quae mea et
totius Scientiae sunt vel esse possunt fata. Collectionem regiam olim in arce
Charlottenburg a caro tuo & beato Holmio collectam tandem D[omi]ni
Ascanii curis datam Universitati nostrae obtulit Rex; nondum hic allata exspectatur;
Fabricius Professor Oeconomiae in Univ[ersitate] Hafn[iensi] itidem est
constitutus; incertus haereo ipse, utrum in officio perseverare liceat, vel munus
tradatur D[omino] Ascanio. Genera Animalium in usum praelectionum
divulgare incoepi; quamprimum perfectum fuerit, opusculum illud mittam.
Nuperrime piscem descripsi e Nordlandia allatum 5 ped[um] long[itudine] & ½
ped[um] lat[itudine]. Corpore compresso argenteo, pinna dorsali continua, abdominali
vel anali nulla. Sub pectoralibus loco ventralium aderat utrinque radius 2 ped[um]
circiter longitudine apice dilalato membranaceo. Iconem confeci qualem potui, quem
una cum descriptione transmittam pro actis forte Vestris.
En pauca Tibi oblata Insecta, quae circumscriptum tempus & instans amicorum iter
seponere permisit. D[omi]nus Drury Anglus insecta & icones divulgavit, sed nondum
mihi visa. Si quaedam inter mea nova sunt Tibi nondum visa, gratum mihi id erit, qui
semper Tibi Tuisque laboribus sum addictus & maneam. Vale, Vir amicissime, & haec
raptim congesta pro solito favore, ut excuses rogo!
Dabam Hafniae d[ie] 4 Maji 1771.
{div-address}
[address]
a Monsieur
Mons[ieu]r Charles de Linné
Medecin premier du Roi, Professeur Docteur
& Membre de tous les Societes illustres d’europé
a Upsala.