Viro Perillustri et Generoso,
Equiti Aurato,
D[omi]no Carolo von Linné,
Fautori Optimo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Mart[inus] Thr[ane] Brünnichius.
En, Vir Generose, laete messis Americanae decimas quasdam Tibi quam
modestissime oblatas. Plures restant vel jam descriptae vel amplius determinandae.
Museum Reginae Suec[orum] nondum vidi. Ideoque facile inter meas novas species
invenies, quae jamjam ibi descriptae sint. Brownii Jamaicam intra breve tempus
accipio, unde recognoscam, quae forte ibi antea delineata sunt insecta. Te annuente,
Vir Generose, descriptiones et icones aliquot Concharum insectorumve Societati
Reg[iae] Scient[iarum] Upsal[iensi] offerre aggrediar. Observavi, sed nimis sero, missis
nempe jam proximis literis, Patellam fissam descriptam esse in Syst[emate]
Nat[urae]. Sed, ni fallor, vertex in specimine misso, cujus plura non possideo, haud
erat perforatus, ut adeo eam inter vertice perforatas non quaererem. Falconem sub
nomine argentati vel cani a me descriptum inveni inter Frisch[ii] av[es], tab. 79.
Anatem penelopem fronte alba mihi de Cimbria promisit amicorum quidam, ut adeo
tunc certius de meis in Ornithol[ogia] Bor[eali] sub hoc nomine descriptis anatibus
judicare queam. Sine dubio restat heic in museo specimen anatis, quam Penelopem
dixi, absque macula frontali, ita ut hanc, si jusseris et occasio adest, transmitterem.
Aves, quarum descriptiones in proximis dedi literis, in museo sunt D[omi]ni Fleischeri,
qui eas vere appropinquante D[omi]no Pennant, ut aeri incidantur, mittit; nec in duplo
sunt specimina, ideoque minus accurate mentem forte in pristinis literis explicavi,
siquidem ex literis Consulis Danici cognosco, Te harum exuvias farctas exspectasse.
Jam accepi de America Curculionem anchorago cum definitione tua optime
congruentem, in multis quoque convenit cum meis Curculionibus antea descriptis sub
no. 5 et 6, sed differt ab his Curculio anchorago femoribus dentatis atque
elytris punctis excavatis flavoque striatis nigris, apice quoque elytrorum truncato. In
meis autem elytra sunt coloris castanei, laevia excepta stria unica ad suturam
elytrorum, femora quoque sunt mutica; alteri rostrum est apice dilatatum ut in
C[urculione] anchor[ago], elytra quoque huic sunt in caudam quasi producta, oculi et
regio thoracis circa caput rubent. Alteri rostrum est subulatum elytrorumque apices
bidentati, oculi nigri, sed regio thoracis juxta caput rubet. Antennis discedunt omnes
a reliquis curculionibus, utrum sint species distinctae vel varietates sexus? Si sunt
varietates, attentionem tamen merentur. Nam vidi de singulis duo specimina, invicem
quoad omnia per-fecte convenientia. Dari pleuronecten hypoglossum oculis sinistris
refert Rev[erendus] D[omi]nus Ström Söndmöer I. p. 300. Piscem nuperrime vidi
Islandicum longitud[ine] circiter 2 ulnar[um] latitud[ine] circiter ½ uln[arum] corpore
admodum compresso, pinna ventrali nulla, quantum ex inspectione momentanea
judicare licebat. Ni fallor, est Lepturus Artedi sed cauda est pinnata. Inter collectanea
est Societatis scientiarum una cum Onisco pedibus 6. ideoque sub nomine pediculi
mihi ab Islando monstrabatur, qui tamen eum in humidis terrae habitare referebat.
Foemina hujus ovario erat instructa.
Americanas naturae gazas colligere jam parat Civium Hafniensium laudatissimus et
opulentissimus Vir D[omi]nus Ryberg[ius], mercator aulae Regiae (Hof-Agent) nec ei
erit difficile, siquidem plurimas sic dictas colonias Americanas ipse possidet.
Lignorum pulchram acquisivit collectionem, quorum ramulos fructificantes jam
arcessiri curat.
Favore insigni Maecenatis mei, Patroni Universitatis hujus D[omi]ni Excell[entissimi]
Ottonis de Thott, exteras terras visitare ad studium historiae naturalis et
oeconomicum excolendum aestate bono cum Deo aggredior. Mense Aug[us]ti
Lugdunum Batav[orum] redit ex peregrinatione sua D[omi]nus Pennant, qui me tunc
temporis ibidem adesse invitavit literis, ut eum in Angliam sequar. Hujus viri tantum
favorem renuere haud debeo. Itaque Angliam deserens summo cum desiderio, volente
Deo, Upsaliam proficiscar. Interim conatibus meis favorem apprecor [et me] ad omne
officii genus semper invenies devinctissimum.
Intra breve tempus delineationem simul et accuratam dabo descriptionem Cardii
istius Arabici. Vale, Vir Generose!
Dabam Hafniae e domo Elersiana d[ie] 16 Febr[uarii] 1765.
{div-address}
[address]
Societati Regiae
Scientiarum Upsaliensi
À
Upsala
fr[an]co Elseneur
Insecta Americana
1. Scarabaeus lividus. S[carabaeus] muticus lividus oculis nigris, supra
glaber subtus pilosus. Statura S[carabaei] solstitialis sed paulo minor. Antennarum
lamellae aequales longitudine capitis. Totum animal exceptis oculis spinisque pedum
nigris lividum.
2. Cassida exclamationis. C[assida] flava lineis elytrorum ternis nigris,
intemedia signum (!) referente. C[assida] viridi paulo major, subtus livida, oculi nigri.
Thorax lividus postice lobatus, scutellum nigrum. Elytra flava, in singulo horum lineae
3 parallele longitudinales, intermedia brevior, pone quam punctum nigrum. (In museo
Ryberg[ii]) .[illustration]
3. Coccinella marginata. C[occinella] coleoptris flavis immaculatis
margine nigro, thoracis margine maculisque duabus albis.
Media. Tota nigra exceptis elytris flavis summo margine nigris. Thoracis margines
laterales cum puncto utrinque unico et punctis 2 capitis albi. [illustration]
4. Cocc[inella] lineola. C[occinella] coleoptris flavis punctis undecim
lineisque duabus nigris capite thoraceque pallidis immaculatis.
Minuta flava. Elytra lutea s[ive] intensius flava, ad basin singuli puncta 3 nigra, dein
lineola longitudinalis nigra, pone hanc puncta duo nigra cum alio dimidio, suturae
elytrorum contiguo. Caput et thorax pallida immaculata oculi nigri
[illustration]
5. Chrysomela bicolor. C[hrysomela] saltatoria ovata rufa elytris
femoribusque posticis coeruleis. Chrysomela polygoni magnitudine, statura et colore
simillima, differt capite cum reliquo corpore rufo, femoribusque posticis crassisimis
coeruleis. (In mus[eo] Ryberg[ii])
6. Chrysomela Rubricollis. C[hrysomela] oblonga atro-coerulea, sulcata,
thorace elytrorumque basi sanguineis.
Magnitudo et statura Chr[ysomelae] sulphureae. Thorax supra et subtus.
elytrorumque basis sanguinea. Reliquum corpus ex atro-coerulescens. Elytra rigida,
singula lineis elevatis 3 interjecta punctorum duplici serie. Antennae moniliformes
crassiores. Caput minimum, thoraci impressum. [illustration]
7. Curculio auruginosus. C[urculio] brevirostris femoribus muticis niger,
elytris vellere flavo tectis, sutura lineisque binis parallelis nigris.
Statura C[urculionis] ovalis sed duplo major. Thorax punctatus. Abdomen villis albidis
sparsim tegitur. In lateribus thoracis utrinque linea alba.
(In mus[eo] Ryberg[ii]) (Ni fallor, missus antea e museo Spengleriano.)
[illustration]
8. Chrysomela bifasciata, cylindrica, thorace elytrisque rubris, fasciis
duabus violaceis.
Magnitudo et statura Chr[ysomelae] 6-punctatae. Caput antennae corpus et plantae
pedum e violaceo nigra. Rubra sunt thorax, elytra, femora et tibiae. In singulo elytro
ad basin macula magna transversa violacea et alia transversa versus apicem. Thorax
marginatus. Antennae serratae longitudine thoracis. Ex Anglia Scopoli
[illustration]
9. Curculio Nitens. Curculio brevirostris, femoribus muticis, nitide niger,
thorace laevi, elytris striatis.
Curculioni Carbonario simillimus, sed paulo major, differt quoque thorace omnino
laevi politoque. Femora paucis villis albidis aspersa sunt. Elytrorum striae plures, e
punctis excavatis constantes. [illustration]
10. Curculio Micans. C[urculio] brevirostris, femoribus muticis corpore
fusco toto pulvere cinereo micante tecto.
Statura praecedentis sed paulo minor. Totus tegitur squamis minutissimis e cinereo
micantibus facile abstergendis. Elytra striata.
Obs. Microscopio visis elytris et thorace squamae apparent rotundatae.
11. Curculio Valgus. C[urculio] brevirostris, femoribus muticis, tibiis
posticis incurvis unidentatis.
Statura et colore praecedenti simillimus sed dimidio fere minor. Tibiae posticae
incurvae, intus villis ciliatae et ad basin dente valido munitae. Elytra leviter striata.
12. Cerambyx araneiformis. C[erambyx] thorace spinoso et tuberculato,
elytris fastigiatis, corpore nebuloso supra poroso, pedibus anticis hirsutis, antennis
longioribus medio cirratis. (In museo Ryberg[ii])
Statura et colore fere C[erambycis] aedilis sed duplo fere major. Thorax utrinque
spina fixa, supra tuberculis duplici serie dispositis muricatus, undique poris quasi
pertusus. Elytra fastigiata inaequalia, undique porosa, antice et ad latera punctis
elevatis scabra, postice tecta mollugine fulva, melius tactu quam oculis observanda.
Antennae corpore longiores, harum articulus 5 cirro s[ive] fasciculo plurium pilorum
instructus. Femora clavata brevia. Pedum anticorum tibiae plantaeque hirsutissimae;
tibiae anticae intus, intermediae extus subdentatae. Color totius insecti griseus,
abruptus macula elytrorum laterali fusca et extremitatibus fuscentibus. In dorso
thoracis circulus fuscus.
Obs. Naturalis magn[itudo] est duplo fere major. [illustration]
13. Cerambyx pedicularis. Thorace spinoso, corpore livido maculis nigris,
antennis longissimis.
C[erambyce] Fure paulo major. Totus lividus s[ive] ex testaceo ferrugineus nigro
maculatus. Antennarum genicula nigra. Femora clavata nigro maculata.
[illustration]
14. Cerambyx irroratus. C[erambyx] thorace mutico cylindrico inaequali
elytrisque apice bidentato nigris, albedine sparsis punctisque excavatis, antennis
aculeatis longioribus.
Magnitudo Inquisitoris. Pectus, abdomen, pedes et antennae ferrugineae. Caput,
thorax et elytra nigra albedine varie irrorata, punctisque excavatis sparsis, exceptis
eminentiis quibusdam thoracis laevibus. Elytrorum apex bidentatus. Antennarum
articuli inferiores, non infimus, aculeati. (In museo Ryberg[ii]). [illustration]
15. Cerambyx Juvencus. C[erambyx] thorace mutico cylindrico rugoso,
elytris laevibus ferrugineis lanugine canescente leviter vestitis, apice dentato,
antennis longioribus.
Magnitudo fere C[erambycis] Carchariae. Totus ferrugineus, capite thoraceque magis
fusco. Elytra vestiuntur, non teguntur, lanugine canescente. Apices elytrorum truncati
sutura prominente dentiformi, hinc clausis elytris dens apparet unicus. Thorax
rugosus ut in C[erambyce] cerdo sed muticus. [illustration]
16. Leptura marginata. L[eptura] thorace subgloboso, capite
abdomineque lividis, elytris fuscis margine omni livido.
Magnitudo et statura L[epturae] mystaceae. Caput, thorax, pectus, abdomen,
antennae et pedes livida. Oculi nigri. Elytra fusca marginibus lividis. Totum animal
undique tegitur pilis albidis brevissimis; hinc certo versus lucem situ canescens
apparet. Variat elytris fuscis vel cinereis. (In museo Ryberg[ii]). [illustration]
17. Elater mucoreus. E[later] niger lanugine densa albida vestibus lineis
elytrorum elevatis glabris ano barbato.
In museo Ryberg[ii] (sine dubio missus inter Spengleriana). [a]
[illustration]
18. Cantharis marginata. C[antharis] nigra, thoracis elytrorum margine
omni, scutello abdominisque postica parte flavis.
Magnitudo C[antharidis] Noctilucae. Caput et pectus nigra flavo maculata. Antennae
nigrae basi flavae. Abdominis segmenta antica ad latera nigra, intermedia tota flava,
posticum macula nigra. Femora tibiaeque e flavo nigroque dimidiata. Thoracis clypeus
semiorbiculatus antice rotundatus, marginibus flavis, in medio macula magna
triangularis fusca. Alae nigrae, elytra fusca margine undique una cum scutello flavo.
[illustration]
19. Dytiscus natator. Europaeo duplo major.
20. Gryllus minutus. Ach. thorace rotundato, corpore flavescente alis
caudatis, elytro longioribus (cauda biseta ensifera) tibiis posticis spinis tribus.
Magnitudo ½ pollicis. Statura omnino Grylli domestici. Supra pallide flavus oculis
nigris, subtus fuscus. (Antennae deficiebant) Thorax rotundatus. Elytra planiuscula
striata; alae caudatae elytris corporeque 1/3 longiores. Ensis incurvus fuscus, supra
hunc setae duae hirsutae, ultra ensem porrectae. Femora postica crassa, extus
unisulcata, tibiae posticae versus apicem spinis 3 validis munitae.
21. Cicada flammea. Amoenit. Acad. VI. p. 399. Alae inferiores fuscae.
22. Cicada truncata. Ibid. l. c.
23. Cicada 2-punctata. C[icada] exalbida elytris deflexis griseis, thoracis
margine antico punctis duobus impressis.
Magnitudo C[icadae] cornutae, corpus flavescens, frons laevis, margo thoracis anticus
punctis duobus impressis. Alae e cinereo-albidae cruciatae elytrisque minores. Elytra
deflexa grisea, margine laterali. Transversim postico longitudinaliter striato, striis
nigro punctatis. (An C[icada] Phalaenoides?) [illustration]
24. Cicada marginata. C[icada] flava elytris deflexis nigris linea laterali
alba.
Magn[itudo] C[icadae] Lateralis. Corpus flavum, frons obtusus, laevis, oculi nigri.
Elytra satis magna, truncata, fusca, linea longitudinalis alba infra marginem
exteriorem ante apicem finita. Alae inferiores pallidiores. [illustration]
25. Notonecta striata minor. Varietas sine dubio europaeae, sed paulo
minor est Americana. Mystaces oris plantarumque anticarum ciliae multo longiores
huic quam nostrati.
E Colleg[io] Elers[iano] d[ie] 16 Febr[uarii] 1765.
M[artinus] Th[rane] Brünnich
(Notonecta nova, Cimices etc. alia occasione sequentur.)