Nobilissimo et Clarissimo Viro,
Carolo Linnaeo,
Botanices Professori Celeberrimo &c. &c.,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
N[icolaus] L[aurentius] Burmannus.
Upsalia quum discesserim, bene perspexi, qua cura de abitu meo ex Suecia
ob multa mihi in viis metuenda incommoda sollicitus fuisses, ideoque Tibi haud
ingratum fore spero, si hisce prosperae valetudinis quomodoque mecum in itinere
factum fuerit certiorem faciam.
Holmia 3 Novembris die cum curru quodam profectus fui, cujus possessor Hafniae
habitabat, quemque per D[omi]num Momma conquisiveram, ac satis bene, licet solus,
mihi eo die necessaria procurare potui; die insequenti (in montibus Colmordens[ibus])
in quodam diversorio conveniebam cum D[omi]no Prof[essori] Lidbeck Holmiam
adeunti, binisque aliis cum D[omi]nis Officialibus CarelsCroon petentibus; hanc
domum cum intrarem, occurebat prima fronte mihi ignotus D[omi]nus Lidbeck, qui
me alloquebatur, illisque D[omi]nis, quibus notus erat, amice commendabat, quorum
consortium, quamvis per aliam ac mihi proposueram viam, per quatuor dies mihi
adjumento et delectationi fuit; reliquum quod superfuit tempus vel solus vel cum alio
peregrinante bene transegi, cum hospites, quibuscum colloquebar, linguae
Germanicae plerumque periti me melius ac credideram intelligebant, necessariaque
mihi procurabant; iter nempe feci per Echio, Wexio, Lund ad Malmö, ubi 16 hujus
mensis pervenerim, sed propter contrarium ventum per 4 dies manere debui, donec
vento se circumvolvente die 23 per impetuosum mare cum periculo vitae, salvus
tamen huc advenerim.
Scripsit Cariss[imus] Parens, quod die 30 Sept[embris] litteras ad me dederit, quae
sine dubio Upsaliam allatae fuere eo tempore, quo Holmiae degerim vel inde jamdum
profectus fuerim, ibique a Tabellario retinentur. Cures, quam maxime precor, ut mihi
transmittantur versus Hamburgum ad D[omi]nos Willing et Elking
mercatores, ubi hospitio exceptus ero, praesertim cum litterae simul adsint
amici cujusdam, quibus respondere debeo, solutumque pretium pro iis prima data
occasione transmittam.
Miratus fui quae de Conchyliis & Insectis in ultimis tuis scripseris, nec ulli rationi
adscribere potui; forsan Tibi male interpretatus fuit epistolae meae sensus, in qua
tamen nil maledicte inesse certus sum, nisi forte male intelligantur quae scripserim,
quod maximo mihi foret gaudio et valde desiderarem verno tempore omnium
historiae naturalis partium peritum abire, quod vera fide sine ulla offensione dictum
obtestor; nunc vero hujus meminiscens, video, quod malo sensu sumi posset quasi
non contentus abiissem, nec praestita mihi amicitiae signa agnoscerem, quod minime
mea sententia fuit; ne credas, quaeso, Cl[arissime] vir, me talis genii esse, ut ingrati
hospitis instar amoris tui tam cito obliviscerer, eaque, quae praestiteris, flocci
penderem; talis indolis minime sum, semperque cum gratiarum actione praestita
officia recordabor.
Pulcherrimae hic Hafniae conchyliorum dantur collectiones, quarum aliquot
jamdum vidi, doleoque me non plus temporis hic impendere posse, sed ob anni
tempestatem, quae aquas glacie obtegere comminatur, quo ex Frisia in Hollandiam
petere non possem, non diutius morari audeo, precibusque Carissimi mei Parentis,
qui omnibus litteris ut festinarem petit, obtemperare debeo, quem salvum et
incolumem amplecti quam maxime spero; scripsit Parens, quod credat me semina &
Fl[oram] Lapp[onicam] mecum laturum fore, et quod miratus sit me nil de hisce
scribere; si tempus Tibi supersit, quaeso, mittas, ut veris iusto tempore accipere
possemus; scio enim, quam ingratum ipsi foret, si promissa non reciperet. Reliquam
itineris partem forsan cum alio absolvam, currumque tectum ex jussu Parentis emam,
ut cum extra post iter instituere possem, ne a frigore noctis laedar.
RegenFuschii opus prodiisse sine dubio scies; dolendum tamen, quod tam pretiose
impressum vel potius tam sumtuose divendatur, ut omnes emere nequeant; solvitur
enim pro 12 tal[eris] ut audivi 76 fl[orenis] Holl[andicis], quod, licet pulcherrimum,
satis carum; unicum exemplar tamen mecum in Hollandiam afferendi animus est.
Commendo me amicitiae tuae, omnesque domi tuae meo nomine salutare etiam
atque etiam rogo.
Vale & fave!
Dabam Hafniae 26 Novembris 1760.
P. S. D[omi]nus Sprengler promisit se aliquot Conchylia, in Systemate
nondum occurrentia, primo vere ad te missurum fore.
Salutare petierunt D[omi]nus Forskål & Valk, qui adhucdum per unam
et alteram manebit septimanam; ego autem sequenti septimana proficisci puto, &
quidem martis v[el] mercurii die.
{div-address}
[address]
a Monsieur
Monsieur Ch[arles] Linnaeus
Professeur tres celebre
a
Upsal