Illustri ac Vere Celebri
Doctissimo nec non Experientissimo
D[omino] D[octori] Linnaeo
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Petrus Ascanius
Med[icinae] in alm[a] Hafn[ia] Cultor.
Dum per lustrum jam iter ad exteros paravi, circumstantiis sensim obicem ponentibus, fama tua, Celeberrime Domine, multoties stimulum addidit Cupienti. Tu itaque jam in malam haud accipias partem, quod hisce negotia tua ut ut gravissima interpellem. Lubenter namque a te rescirem, Celeber[rime] Domine, quaecunque in re medica per aestatem proximam agentur inter Musas Upsalienses, ut inde statuam, jam iter moliens, tempore vero circumscriptus non adeo largo. Optarem quippe quamplurimum, ut felicitas mihi contingeret Vestras adeo inclytas invisendi Musas, Botanices, Historiae nat[uralis] et Mineralogiae amore non nihil fascinatus. Quod ad hanc enim adtinet satis illustrem orbi literato sese reddidit Doctiss[imus] Prof[essor] Valerius.
Calamum ut adriperem tua, Celeber[rime] Domine, fecit humanitas, studiumque peregrinis exhibitum, virtutes nemini nec mihi ignotae, quamvis Tibi ignoto. Ceterum memet quam humillime Tibi commendo, fausta quaevis Tibi adprecans. Salutat Te illustris Buchwaldus Noster propediem scripturus.
Hafniae die xviij martii 1752.
[address]
Illustri Celeberrimo atque Doctissimo
D. Carolo Linnaeo
Medico Regio et Professori
in alma Upsaliensi.