Viro et Generoso et Perillustri,
Equiti Carolo de Linné,
M[artinus] Th[rane] Brünnichius
S[alutem] P[lurimam] D[icit].
Entomologiam, tabulas insectorum systematicas sistentem, una
cum ave Catharacta Skua et Puffino, nec non paucis mihi in duplo
insectis ex Africa allatis, et quantum tunc temporis judicabam, nunquam
descriptis per Generosissimum Comitem Adamum de Moltke iter navale
ante binos menses ingredientem cum nave Regia, Petropolin, Rigam et denique
Holmiam aditura, Tibi, Vir Generose, obtuli. En aliud, Vir Generose, in historia naturali
specimen, vena frigida, quippe media hyeme in vasto avium museo elaboratum, quod
si Tibi vel tantum ex parte arrideat, gaudebo; sin minus, ignoscas, Vir Generose, me
studium hoc propriis viribus et nullius consultis hactenus excoluisse. Ignotae aves,
quarum icones addere ob ingentes sumtus mihi haud fuit possibile, una cum aliis
rarioribus a Per-illustri Possessore D[omi]no Pennant Esq[ui]r[e] sunt oblatae.
Nuperrimae e Groenlandia Tringam fulicariam et anatem acutam e Cimbria accepimus.
Haud pauca mihi sunt hujus et aliarum regionum insecta hactenus nunquam descripta
e. g. Cimices, Cerambyces, Lepturae, Necydalis et Dermestes Africani. Si itaque
descriptiones eorum, quae plus unica vice nondum possideo, Tibi sufficiant, maxima
cum industria ejusmodi, de quorum novitate certissimus sum, transmittam,
iconemque, ubi tempus affuerit, pro viribus elaboratum, addam. Papilionem
Heliconium, cum Comite transmissum, in Systemate Tuo postea vidi descriptum.
Ceterum de me meisque studiis bene sentire perge, me autem semper invenies
Tanti Nominis in Collegio Elersiano cultorem observantissimum.
{div-signature}M[artinus] Th[rane] Brünnichius.
Dabam Hafniae d[ie] 23 Julij 1764.