Linnaeo clarissimo S[alutem] p[lurimam]
A[lbertus] Haller.
Floram Tuam Suecicam[1] vidi his diebus et multas quidem plantas cum voluptate ibi legi recensitas. Non tamen perinde gratum fuit in adeo brevi opere me solum adeo frequenter legisse refutatum et vocibus quidem passim amarioribus quam nostra amicitia meaque, qua Tecum[a] etiam in dissentiendo usus sum, dictionis ratio aut requirebant aut merebantur. Crede[b] mihi, Linnaee celeberrime, inimicis Tuis, qui neque pauci sunt neque impotentes, gratissimam rem fecisti, qui amicos Tuos ita repellis, ut vix possint nisi aliquantum de suo amore remittere aut se ipsos et existimationem suam tueri.[2] Cum non uno horum virorum saepe causam Tuam egi. Saepe inde retuli exprobationem nimii in Te obsequii, quem Tu nunc cum contemtu aliquo et cum studii manifesta indicatione adgrederis. Et vide denique, Vir clarissime, quam facile mihi sit objectiones Tuas in Te ipsum retorquere, qui videris paucissima minuta meo libro impendisse.
P. 43 Aparinem conjunxi cum Gallio. Ita jubent gradus intermedii Gallii lutei Russici cum Europaeo vulg[ari]. Summa adfinitas Aparines [c]vulgaris var[io][c] [d]semine levi et aparines[d] palustris semen et Gallii linifolii M[ontis] Virginis hirsuto semine, quod gallium fecistis.
P. 62.3. Campanulam unifloram distinxi flor[a] Helv[etica], n. 15, p. 495.[3] Quare necesse erat me refutare?
P. 105. Lapathum aquaticum ego non dentato sed levi dixi involucro, p. 171. Vides enim ibi varietates a 6 ad 12 me ad eamd[em] plantam revocare, quae sit levi involucro, dentato, v[ersus] plantam demum 13. Quare mihi crimen adfingis, quod non commisi?
P. 106. Desidero genera hypothetica, quae ego fecerim. An Aretiam glandulas coronarum non separat[e] a primula?
P. 111. Epilobium[f] f[oliis] integerrimis linearibus fasciculatis meum, p. 408, nihil habet commune cum illo valde vulgari, angustif[olio], glabro T[ournefortii], nec eo retuli et petala omnibus fere sunt bifida, ut nomen non possint ingredi.
P. 115. “Ipse videat Hallerus, cur separet Chrysosplenium.” Quia planta apetala est, quales cum petalodeis invitissimus misceo in methodo mea. Quia calyx 4-fidus, fructus unilocularis a saxifragia [sic] eam pl[antam][g] abunde separant. Et Tu nosti optime haec omnia valde arbitraria esse.
P. 132. Lychnis sylv[estris] alba nimis rubrae similis est omni modo eademque perinde dioica, ut et in horto vidi, ubi colo, et ruri. Nam hic minime rara est.
P. 135. Alsinem mediam millies, credo, vidi nunquam pluribus quam 5 staminibus. Deinde habet tubas 3. Tua v[ero] n. 370 habet tubas 5, etc.
P. 168. Nomen meum utcunque bonum meae plantae optimum est. Tuam a mea differre videri flore luteo. An ego dissimulavi, p. 326?[4]
P. 182.3. Fructus diversissimus Alectorolophi genus separat sufficienter et necessario, ut specierum numerus sublevetur et nominum longitudo. Pediculares enim ad 30 nunc possideo.
P. 186. Sed ego a[nno] 1728 plus quam 100 milliarium Germanicorum Alpino itinere cum I[ohanne] G[esnero] hanc plantam legi[h] neque Tibi tamen neque mihi primum notam.[5] Discrimen adlegavi abunde. Caerulea diversissima est ab utraque spica brevi, densa, bracteis, ut vocas, multo magis laciniatis, latioribus, coloratis.
P. 186. Bartsia. Prius certe a[nno] 1737 hanc pl[antam] separavi a Pedicularibus neque serius quam Tu totum genus Bartschiae condidisti. Mallem pl[antam] Alpinam et Staehelino et mihi dicasses[i] quam Africanas raras, quibuscum nulla nobis adfinitas.
P. 203. Cardamina Tua tetrandra sex habent stamina. Nemo potest falli, qui plura invenit; qui pauciora potest. Repete exemplum.
P. 241. Alpinam plantam non facile crederem maritimam esse.[6]
P. 243. Gnaphalia duo, quae videris malle conjuncta, non sexu solum, sed calore, folio, habitu, sunt diversissima.
P. 265. Orchis muscae[j] a[utem] referens hic non valde rara habet sex petala, etsi 2 filiformia, angusta sint. Tu vide annon omnis gen[eris] Orchidea ad 2 genera debeat revocari, Orchidem et Helleborinen? Calcaris defectus non plus hic potest quam in Antirrhino et perinde per gradus decrescit.
P. 303. Non video, quid Rhodiolam separet ab Anacampserote, hanc a sedo. Sexum non sufficere Lapatha, Lychnides, tot aliae docent.
P. 324. Bryum alp[inum] non est varietas. Folio longiori, habitu in Alpibus ipsis multo laetiori, differt.
P. 391. Embolus Tuus est manifestiss[imus] Embolus meus primus, quem dixi villo esse subfusco; non alter,[k] qui egregie a priori differt.
P. 392. Lathyrus Narbonensis foliis multo magis ovatis est quam Urtica,[l] Chamaenerion et tot aliae, quas eo nomine insignivisti.
Plura addere facile mihi foret et demonstrare me, si nocendi inesset animus, Tibi molestum non magno labore fore. Sed absit a me tristis ea necessitas! Privatim et Tibi, ut boni Viri est, haec loquor,[m] ut possis, si amicus Tibi est, ut spero, animus, eum ea occasione, quae placuerit, demonstrare.[n] Si omnino vero me immeritum deprimere Tibi constitutum est, etiam tunc meis moribus usum me fuisse gaudebo et declinasse omnem inimicitiarum occasionem, quamdiu licuit.[o] Caeterum semina, quae desiderasti, tantum haec adfuerunt, quae mitto. Solanum spinosum absque fructu floruit et Commelina lutea nimis serpit radicibus neque fructus[p] fere perficit. Reddet autem clarissimus Rosénius, qui per annum fere nobiscum vixit.
Vale interim et res Tuas feliciter age!
Die VIII april[is] 1746.
[Address]
A Monsieur / Monsieur Linnaeus / Professeur en Botanique / trez celebre / a Upsal.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 Tecum
b. MS1 Crede
c. MS1 [added in the margin]
d. MS1 [added above the line]
e. MS1 [read] glandulae coronarum non separant
f. MS1 Epilobium <[angus-]>
g. MS1 [added above the line]
h. MS1 legi
i. MS1 dicasses
j. MS1 [read] muscam
k. MS1 alter
l. MS1 Chamaenerion
m. MS1 loquor
n. MS1 [twice, added also above the line]
o. MS1 [added in the margin]
p. MS1 fructus
EXPLANATORY NOTES
1. Linnaeus, Flora Svecica.
2. By Linnaeus’s enemies Albrecht von Haller might refer to Johann Jakob Dillenius, Lorenz Heister, Christian Gottlieb Ludwig and Johann Georg Siegesbeck (see these correspondences).
3. Haller, Iter Helveticum anni MDCCXXXVIIII.
4. Haller, Iter Helveticum anni MDCCXXXVIIII.
5. In 1728 Haller and his friend Johannes Gesner made a botanical journey to the Swiss Alps, which inspired Haller to his best known poem, Die Alpen.
6. Artemisia rupestris (Smith, A selection, II, 386), see Linnaeus, Species plantarum (1763), II, 1186.