Clarissimo Viro,
Magno Botanico, Carolo Linnaeo,
S[alutem] p[lurimam] d[icit]
A[lbertus] Haller.
Rothomago[1] datas Tuas accepi. Exspectavi diu, an alias Holmia acciperem. Exspectatio autem vana fuit. Quare, ne mihi deessem, hasce literas incertus de earum fato nolui tamen retinere diutius, quibus[a] de communibus studiis confabulari constitueram. Ab eo tempore ego Hercyniam sylvam adii ejusque itineris dedidi descriptionem,[2] in quo sisymbrii genus[3] pene novum depingi curavi. Deinde Gymnomonospermarum historiam perfeci, ut desint de universa Synopsi[4] Gramina, Arbores, Gymnodispermae, Gymnotetra, Gymnopolyspermae & Monoangiae, quas omnes aestate 1739 ad prelum parabo. Sculptae sunt icones decem. Erunt autem quinquaginta nativa magnitudine. In quarta forma prodibit hic apud Vandenboekium, siquidem Wischoffius moras nectit neque respondet. Saepius jam sollicitatus fungos acerrime persecutus sum. Depictos habeo vivis coloribus 300 multo labore posito in delendis spuriis speciebus, quae ab aetatibus & morbis ortae sunt. Inveni Agaricos plurimos fungosae plane et tenerae fabricae. Sed vellem ita disponere, ut Agarico-fungi cum fungis, Agarico-suilli cum suillis, Agarico-polypori cum Polyporis, Agarici a[utem] plani cum fungoidastro & fungoide conjungerentur. Nunc & Anatomicis incumbo & edendo commentario BOERHAAVIANO[5] in Institutiones Medicas,[6] in quem laborem praeceps me dedi dudum poenitens, quando ejus molem proprius adspicio in homine aliunde non ocioso pene insuperabilem. Tota enim Anatome passim reformanda est, adspergendi loci scriptorum, quos vage citavit. Ipsi codices sancte tamen servata mente Auctoris habitu mundiore ornandi.
Caeterum Huberus noster multus est in perficienda diss[ertatione], qua iter Rhaeticum nostro communi sumtu factum describit. In eo multae eximiae plantae, quas vel nunquam videram vel indigenas esse non noveram, describentur, depingentur; sunt pene CD. Accingit se ad iter multo amplius, de quo pene certa spes est. Interim ego hortum ornabo, conseram.
Cliffortio lapides misi. Scripsi me missurum alios. Hortum[7] non accepi, quod me male habet. Dicitur enim non alia ratione haberi posse nisi dono editoris.[8] Burmannus interim, cujus Stirpes Africanas[9] recensui in Diario[10] nostro, excitat dudum paginas libri. Van Royen muscos accepit ultra centum neque respondit, cum ab eo enixe peterem id, quo abundat, stirpes siccas quascunque et omnium maxime maritimas, indigenas Bataviae. Sed Ill[ustrissimus] Hugo Hercynicas plantas & gramina Malabarica dedit. Ego vero instante ae[s]tate Valesiam Alpesque Penninas favente Deo adibo, ut demum finem imponam diuturno labori. Regio calidissima est, necdum satis pervestigata, nisi a Bursero & me. Sed facile video multa superesse legenda.
Orchis muscam referens certo diversa est a fuciflora, sed hujus varietas ambitu labelli rotundo non est diversa ab altera, cui[b] ex labello medium acumen prodit.
Valeo, mi Linnaee, et optime valeo, cupidus Botanices & ad subeundos labores omnes paratissimus, nisi me mea studia & justi labores in diversum distraherent. Semper tamen animus ad florae delicias revocat. Huic meum ocium, meum senium destino measque fortunas parandis Iconibus, plantis, libris. Tu etiam, a quo Flora sperat plura[c] quam ab omni alio Botanico, utere, quaeso, felicibus fatis & aliquando ad mitiora climata redi! Si unquam me Patria repetit, sed spero repetituram, Te quidem, si tunc[d] placuerit conditio, destinavi horti heredem & qualiscunque honoris et eam in sententiam coram eis locutus sum, in quorum manu sunt omnia.[11] Quam primum de Te audivero, mittam mea nova & ad amata commercia redibo.
Vale & me ama!
Gottingae die XXIV Nov[embris] 1738.
[Address]
A Monsieur / Monsieur Linnaeus Docteur en / Medecine et Correspondent de l’Academie Royale des sciences / de Paris / a Stockholm / en Suéde
TEXTUAL NOTES
a. MS1 quibus [added above the line]
b. MS1 cui
c. MS1 plura
d. MS1 [added above the line]
EXPLANATORY NOTES
1. See Linnaeus to Albrecht von Haller, Rouen 22 June 1738 n.s..
2. Haller, Ex itinere in Sylvam Hercyniam.
3. Arabis Halleri (Smith, A selection, II, 328), see Linnaeus, Species plantarum (1763), II, 929.
4. Haller, Enumeratio methodica stirpium Helvetiae indigenarum.
5. Boerhaave, Praelectiones academicae.
6. Boerhaave, Institutiones medicae.
7. Linnaeus, Hortus Cliffortianus.
8. See Linnaeus to Christian Gottlieb Ludwig, 28 July 1737 n.s.{L0191} and George Clifford to Linnaeus, 2 February 1739 n.s.{L0273}.
9. Burman, Rariorum Africanarum plantarum, ad vivum delineatarum, iconibus ac descriptionibus illustratarum decas prima-[decima].
10. The periodical started by Haller was Göttingische Zeitungen von Gelehrten Sachen (Göttingen 1739-1752). In earlier years Linnaeus used to read it but when seeing himself severely attacked by Haller he lost interest in it. There is a review in Göttingische Zeitungen von Gelehrten Sachen (12 Januar 1739, 4. Stück, p. 31-32), but it cannot be verified that Haller is the author. Another review of Johannes Burman is published in Abriss vom dem Neuesten Zustande der Gelehrsamkeit, 7.
11. Haller returned to Switzerland in 1753. Linnaeus was delighted with Haller’s offer to succeed him at Göttingen, see his letter to Haller, 12 September 1739 o.s., 23 September 1739 n.s.. In a letter to Abraham Bäck, 15 October 1754 n.s., Linnaeus says that Otto von Münchhausen, Chancellor of the University, has asked him to succeed Haller. Münchhausen says that Haller is not content with his situation and continually makes new demands, but Münchhausen fears that the Swedish king will not let Linnaeus leave: “Hallerus sortem infelicem eorum, qui numquam contenti semper plura cupiunt, jam expertus est, et redire desiderat, sed noluimus hactenus de novo cum illo tractare, quia semper nimis intolerabilis contra socios fuit. Professiones ejus adhuc ad interim a Professoribus Zinn, Vogel et Röderer observantur. Optarem Te, V[ir] I[llustrissime], provinciam nostram praesentia tua ornare et in locum Halleri succedere velles. Sed quid juvat optare? Rex benignissimus & compensator meritorum ornamentum patriae numquam permitteret. Interim rescribe!”