Magno Botanico,
Carolo Linnaeo,
S[alutem]
A[lbertus] Haller.
Licet non sit admodum quod scribam, nolui tamen hasce ad Wischoffium dare Te praetermisso. Exspecto Te quotidie. Finita Anatome jam vacaturus Tibi & florae. Sum in Papilionaceis disponendis. Haereo in viciis & quibusdam Trifoliis. Nihil rescripsit Cliffort. Royenii semina non adcepi. Cura, cito adsis! Scripsit Ludwig se nihil contra Te moliri.[1] Communis vobis hostis est Siegesbeck, qui et contra Lipsiensem nostrum[a] aliquid acerbius edidit.[2] Misit Aphorismos Botanicos,[3] elegans compendium fabricae plantarum. Caeterum Tuis fundamentis[4] plurimum est Usus. Nuper a[utem] sunt editi. Ibit, opinor, meo sumtu in Alpes D[ominus] Huber[us] spicilegium facturus ad[b] synopsin[c] stirpium Helveticarum, ubi quotidie plantulas quasdam mihi deesse conperio non sine dolore. Mineras non misi Cliffortio, quia non rescripsit. Tu selige Tibi & ipsi, quae volueris. Cura, si placet, persuadeas Wischoffio, ut plantar[um] novar[um] quasdam icones sculpat. Exiguus erit sumtus, stirpes vero elegantes.[5] Non nisi novas aut summe dubias seligam. Placent hae icones semidoctis absque iis liber siccus quasi videtur & taediosus.
Vale et adesto exoptatus hospes!
In Georgia Augusta d[ie] 14 {sym-martii+martii} 1738.
[Address]
A Monsieur / Monsieur Linnaeus Docteur en / Medecine Membre de l’Acad. / Imperiale / A Leyde
TEXTUAL NOTES
a. MS1 nostrum
b. MS1 [added above the line]
c. MS1 synopsin
EXPLANATORY NOTES
1. In 1739 Christian Gottlieb Ludwig published Observationes in methodum plantarum sexualem cel. Linnaei.
2. Christian Gottlieb Ludwig.
3. Ludwig, Aphorismi botanici in usum auditorum conscripti.
4. Linnaeus, Fundamenta botanica.
5. Haller, Enumeratio methodica stirpium Helvetiae indigenarum.