Summo Botanico,
Carolo Linnaeo,
S[alutem] p[lurimam] d[icit]
A[lbertus] Haller.
Diu expectatus nullus adparuisti, cui paraveram lustrandos Fungos pictos, Muscos, Lichenes, stirpium quascunque potui ordinare, lapides et metalla. Hisce Te conveniam tamen et, ubicunque terrarum vixeris, quaeram.
Redditus est Tuus fasciculus, ubi humanitatem Tuam adnosco, qui laudibus inmeritis[a] es prosecutus et in specioso opere quasi publicae benevolentiae commendasti. Faciam, facient amici & discipuli mei, ne moriar ingratus. Fecissem aliunde ego,[b] quo certe Tu vix alium habes amicum Tuorum meritorum certiorem[c] admiratorem.
Inter stirpes, quae gratissimae fuerunt, cur Uvam ursi adeo certo contendis esse plantam buxifoliam, cui cognomen folior[um] carnosor[um] & punctator[um] adeo non convenit? Probabile admodum documentum, quod alteram, quam Vitem Id[aeam] sempervirentem vocas, Uvam Ursi faciat.[1] Libri ad manus non sunt. Totus in Anatome demergor, sed ita tamen videtur. Pedicularis Tua proxima meae flore rostrato, sed diversa tamen.[2] Geum diversum videtur a nostro petalis rotundis, quae in nostro longa sunt angustaque, &c.
Cliffortio misi Tibi destinata exemplaria diss[ertationum] de Pedicularibus[3] & de Veronicis Alpinis.[4] Quas dudum misissem, nisi Te exspectassem. In utraque[d] methodum videbis meae tractationis, sed fusioris & quae conpendio non conveniat. Eadem ratione absolvi stirpium plerasque absolvamque omnes Indigenas. Lichen-Agaricos plurimos detexi hoc autumno variae figurae, sed ubique globuli polline pleni sub cortice quodam ordinati sunt. Ad eos pertinent multi Lichenes exusti Micheliani. Fungos plusculos fere ad 150 pingi curavi coloribus suis. Id opus porro urgebo. Pollinem seminalem in multis observavi nigrum, coeruleum, &c., sed florum Michelianorum nullum unquam vestigium. Si ocium supererit, microscopium admovebo fungis. Versor nunc in Tuis tetradynamiis,[e] ubi & genera difficilia & species confusae sunt. Siliquosae omnes exiliter differunt: sisymbrium, turritis, Eruca, Leucojum, Hesperis, &c. Tuas tentabo partitiones.
Caesalpinum[5] nondum reperi, sed habebo mutuum. A Turre[6] mihi emtus est in Italia. Parvi momenti est. Prodiisse Shawii iter[7] aut Kaempferi[8] nondum conperio. Utrumque erit gratiss[imum]. Horto nostro semina petii a Cliffortio. Misi Metalla, lapides atque dissert[ationes]. Tu per occasionem rem commenda Amico Tuo. Structum est hybernaculum. Conseretur hoc vere. Theatrum etiam Anatomicum structum est et haec hyems plurimas habuit dissectiones.
Si in Suecia degis, Muscos et Scandicas stirpes, quaeso, collige. Habebis lichenes, muscos, hercynicas stirpes, si lubet. Saluta veterem, licet ignotum, amicum Rosenium, qui ad ampla munia evectus est.[9] Ribbium Chirurgum,[10] filium Medici Aulici[11]Regis vestri,[12] adprime etiam novi. Si occasio faverit, specimen aliquod Societati nostrae[13] mittam.
Vale & me porro ama!
Gottingae d[ie] XXI Dec[embris] 1737.
[Address] A Monsieur / Monsieur Linnaeus Docteur en / Medecine et membre de / l’Academie des Curieux / de la Nature
TEXTUAL NOTES
a. MS1 <[illegible]> inmeritis
b. MS1 [added above the line]
c. MS1 certiorem
d. MS1 utraque
e. MS1 tetradynamiis
EXPLANATORY NOTES
1. These plants are Arbutus uva ursi and Vaccinium vitis idaea (Smith, A selection, II, 306).
2. These plants are Pedicularis lapponica (Smith, A selection, II, 306, see Linnaeus, Species plantarum (1763), II, 847), and Pedicularis rostrata (Smith, A selection, II, 306), see Species plantarum (1763), II, 845) respectively.
3. Haller, Dissertationem botanicam de Pedicularibus.
4. Haller, De Veronicis quibusdam alpinis observationum botanicarum spec..
5. Cesalpino, De plantis libri xvi.
6. Turre, De sanguinis officina.
7. Shaw, Travels.
8. Kämpfer, The History of Japan.
9. Nils Rosén von Rosenstein started to correspond with Haller in 1729 and sent his students to Göttingen.
10. In Berne Carl Fredrik Ribe was taught how to perform eye operations.
11. He was Evald Ribe the Elder.
12. King Fredrik I.
13. Königliche Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen.