Praestanti Viro, Botanico Vero,
Carolo Linnaeo,
A[cademiae] N[aturae] C[uriosorum] Sodali,[1]
S[alutem] p[lurimam] d[icit]
A[lbertus] Haller.
Tua pulcherrima dona, Floram[2] & Genera,[3] paucis ab ultimis meis elapsis diebus adcepi. Musa[4] autem addita fuisse non videtur. Cum omnia Tua maximo pretio hic terrarum vendantur, est quod orem, ut horti Tui Cliffortiani[5] copiam mihi facias. Non autem admittam, ut Tuo cum incommodo sis in me liberalis. Socer meus, D[omi]nus Wyss Bernensis,[a] Reussii Vestratis opera utitur. Ejus ope quod erogaveris licebit restituere. Ludwigio, ut[b] existimo, Tua etiam sunt reddita. Vidistin ejus Characteres?[6] Totus est in nostro Boerhaavio, optimo Sene et praeceptore meo, sed non in Botanicis, quae tunc temporis neque amabam neque curabam adhuc.
Quae ratio distinguendi biloculares & bicapsulares? Num dicarpas vis? Eae omnino distinctae initium debent facere multisiliquarum. Sed ego diverso, si potuero, ordine me expediam, qui naturam sequi potius quam classes constituere promittat adfinitates quaerens stirpium non dichotomias, quae plerumque vim inferunt naturali generi. Videtur semper id animo Tuo haerere me in Tuam Methodum animadversurum, sed injuste mecum agis. Ego quidem meas cogitationes proferam sine ullius offensione. Refutare, si vel maxime possem, nollem certe ne alium quidem Te omnium mortalium[c] minime. Cohaerebunt, ni fallor, Capitatae cum discoideis[d]per Carlinas, Xeranthema;[d] hae cum Radiatis per bidentes. Radiatae cum Cichoraceis; hae cum Scabiosis. Istae cum Verbena & Menthis. Inde ad Gymnotetraspermas fiet iter Verticillatas. Ducent istae ad didynamias Tuas, non exclusa Pinguicula, paulatim per polygalas ad papilionaceas ibitur. Sed nondum rem animo peregi. Occurrit me in Polygalis monadelphiam octo staminum tantum reperire, itidemque in Chamaebuxo, quem barba integra a fimbriato labello Polygalae videtur removere. De Belladonna haereo. Occurrit naturalis classis solanorum an divellenda? In Methodo dichotomias debemus observare adcurate, ne definitio non congruat definito. Excludo ergo in methodo Lychnides triangias, &c. in ordine non item. Illa tyronibus tradit notas certas. Hic autem analogias quaerit occultamque naturae catenam. Adeo et Tecum & cum Tuis adversariis consentio.
De rosaceis non sum meditatus. Bulbosas certe cum Polygonato, Lilioconvallium et subsequente Aro, &c. atque Orchideis, cum his Orobanchen & hypopityn relinquam. Umbelliferae naturalis sunt classis. Sunt & Gymnopolyspermae fere omnes, post quas ex Thalictro iter fit ad Christophorianas, Glaucium, Papaver, Ulmarias etiam, &c. Sic[e] seda vicina erunt saxifragis (eas recte jungis cum Geis). Salicaria ob varias rationes haud longe distabit ab Agrimonia neque a Chamaenerio ob communem classem staminum ad petala duplorum.
Quod in Marsilea, Marchantia, Musco, Equiseto, Clathroide vidi, id omne sperma est masculum. Partes feminae in Marchantia, Marsilea, Lunularia, Muscis paucis conspicuae sunt, obscurae in plerisque. Omnes hae plantae antheras habent ex filamento factas, quod utrinque spermatis globulos adnexos habet. In[f] Clathroide & omni adfinium genere solent annulares esse. Non potest, quin subinde obcurrat Muntingius Batava lingua,[7] Flora Hermanni utraque,[8] Caesalpinus de plantis[9] &c., Feldmanni, Royeni, Gronovii, Breynii diss[ertationes] inaug[urales], &c. Eos si aequo pretio adquirere poteris, ego vicissim omnia, quae potero, conabor in gratiam Tuam facere.
De Bacciferis sententia est solum narcoticum solanorum genus relinquere, expungere reliquas.
De -oides certum est excedi. Sed in methodo vox non est incommoda magis signans quam nomen proprium aut aliqua ex vaga antiquitate vox. In Ordine naturae admitti nequit. Omnes enim stirpes aeque antiquae sunt neque una est regula alterius.[10] In alsines genere res ad ridiculum est deducta. Verum nostro aevo genera condere solent homines, prius quam Characteres [g]eorumque vim[g] satis possideant. D[ominus] Moehring Jeverae Hortum condit. Misit Catalogum. Facit 6 nova genera. Fagopyra scandentia dipetala ait cum calyce triphyllo. Asphodelus palustris nova est stirps Frisica. Hyacinthos umbellatos hyacinthi butomos vocat. Arnicama[h] Doronico ob eamdem rationem separat, ob quam eam[i] ad[j] solidagines retulit Vaill[antius].
Convolvuloides aut aliquid simile in Ordine naturae annon tolerabile? In methodo non item! Gratissima erit Tua critica.[11] Ego nuper elaboravi Diangias. Dissentio a Tua elegantissima flora in quibusdam. Saxifragia [sic] alba petraea[12] C[aspari] B[auhini] non est sedum tridactylites tectorum. Folia habet saepe quinquefida [k]lobis retrojectis,[k] quae vix in hoc observare licet. Major est, licet Alpina, neque indigena Helvetiae. Descripsi ex horto sicco C[aspari] B[auhini]. Veronica Alpina frutescens (Clus[ii]), Veronica petraea sempervirens & Veronica Alpina Bellidis folio hirsuta tres sunt distinctae Veronicae, quas junxisse videris figuramque dare petraeae sempervirentis.[13] Pediculares excepta flava cum Tuis conciliare non possum. Et Odontites ab Euphrasia vere distincta videtur et Teucrium alp[inum] inodorum potius melampyrum quam Euphrasia, quam (ob factam hyeme descriptionem & male apud Auctores adsignatum melampyro labium inferius integrum) habui pro nova genere. Melampyri speciem eam non genere sed specie novam arbitror. Floris exiguitas in stirpe, quae vulgari non est humilior, color intensior, &c. eam distinguunt. Liceat hic in Epistolis dissentire, publice vel modestissime vel, quod praestiterit, nunquam. Possemne habere tuam silenem no 185, ni forte Lychnis quaedam mea in synopsi[14] sit spuria nova? Sed & aliae siccae exoticae longeque magis Alpinae & salices, &c. pergratae essent, nisi exhaustus sis, uti pene[l] sum & ego datis de meis 10 & ultra fasciculis ad varios.
Occasione Silenes occurrit stamina quidem et Nectaria mihi in characteribus valde placere (licet in systemate naturae bulbosas, Alsines, Roresmarinos, &c. distinguere ob stamina 3 s[ive] 2 nolim). Tubas autem videri valde ambiguam notam, cum vix detur distinguere Tubam tribus apicibus notatam a trifida, vix trifidam a tribus, bifidam sive hamatam (quae familiaris didynamiis) a simplici. Sed hae diversitates Classes integras conficiunt. Tuba Rosae, Sambuci, &c. an una an plures, potest cuivis sed magis tyroni obscurum esse.
Novas species non amo. Meas gaudio quodam prolatas damnabo plerasque Orchides, duas Veronicas, duas Saxifragas in Comm[ercio] Lit[terario][15] descriptam [sic]. Androsace vero nova est. Puto me[m] et aliam novam possidere, quae et a Diapensia Tua & a multiflora villosa[16] differat. Xeranthemum novum est. Puto & Melampyrum luteo & parvo flore[17] & Astragalum.[18] Occurrunt autem infinitae varietates in T[ournefortio] tum in recentioribus Loeselio, Helwingio, Ruppio, &c. Ego vero v[erbi] g[ratia] magnitudinem solam nunquam speciem facere autumo; colorem rarissime, nisi sit luteus. Solet in veris differentiis conplexus quidam partium diversitatem reddere faciliorem. Trollium examinabo. Ad Nectaria non respexi. Flos populaginis est & siliqua.
Aphyllanthes exemplaria manca sunt. Tribuloide careo et salicornia. Solum enim fere in nostris indigenis laborem omnem posui. Praxi et Anatomae tunc etiam intentus non ut Tu castus florae sacerdos. Botanicen semper renitentibus omnibus colui ab a[nn]o 1728, quo vastum per Alpes 200 leucarum iter pedes feci. Ab eo tempore decies adhuc Alpes peragravi. Sed myops, quod noxium maxime est vitium. In Muscis, &c. plurimum laboravi. Spero me plurima expediturum, licet multa dubia supersint. Renitebantur amici cognati, sed nunc non paenitet. Paenitet autem, quod non plus in iis consumserim ocii. Synopsin aut hac hyeme aut vere instante edam sine iconibus. Mole fere dupla Tuae Laponiae erit stirpium inter 2 500 & 3 000. Sed plurimae supersunt sine dubio mihi non visae in Valle Tellina, Rhaetiis, Valesia ipsoque pago Aventico, qui foecundus omnino & coeli temperie vix Aquitaniae cedit. Sed non potui nisi furtim & raptim iter facere.
Verum dudum garrio.
Vale et fave!
Dabam Goettingae d[ie] 3 Julii 1737.
Ecce novos libros pro Bibliotheca Tua.[19] Zanichelli icones sunt 311, sed passim malae et superficiariae.
Theophrasti sparsae de plantis sententiae per Caesarem Adonum. Bonon. 1561. 4.[20]
Campi (visus Hanoverae) spicilegio botanico overo dialago di Baldasar e Michele Campi nel quale si manifesta lo sconosciuto Cinnamomo degli Antichi. Lucca 1654.[21]
Gesneri historiam plant. 1541 possideo. Rhapsodia ex Paulo, Theophrasto, Dioscoride, etc.[22]
Burkhard (Joh. Henr.) de methodo plantarum non ad unam partem adstingenda, Epist. ad Leibniz. Wolfenb. 1702.[23]
Dominici Vignae anim. in l. de historia & de causis plantar. Pisis 1625.4.[24]
Petri Castelli an smilax aspera sit sarsaparilla [sic] Americ. Messan. 1652.[25]
Leonh. Ursini Rosa menstrua. Lips. 1662.[26]
Pfauz descriptio graminis medici plenior. Ulm. 1656.[27]
Schelhammer, catal. plant. horti domestici. Helmstad. 1683.[28]
P. Borelli hortus simplicium. Paris. 1669. 8.[29]
Theod. Schoon, Waare ont leeding en de oeffening van den planten. ’s Gravenhage 1692.[30]
Martin. Mylii hortus philosophicus. Goerliz. 1597.[31]
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [added above the line]
b. MS1 [added above the line]
c. MS1 [added above the line]
d. MS1 [added above the line]
e. MS1 Sic
f. MS1 In
g. MS1 [added above the line]
h. MS1 [read] Arnicam
i. MS1 [added above the line]
j. MS1 ad
k. MS1 [added above the line]
l. MS1 [added above the line]
m. MS1 [added above the line]
EXPLANATORY NOTES
1. Collegium Curiosorum was founded in 1709 by Erik Benzelius the Younger.
2. Linnaeus, Flora Lapponica. See Kohl, Hamburgische Berichte, 64 (1733), 524-525.
3. Linnaeus, Genera plantarum.
4. Linnaeus, Musa Cliffortiana.
5. Linnaeus, Hortus Cliffortianus.
6. Ludwig, Definitiones plantarum in usum auditorum.
7. Munting, Naauwkeurige beschryving der aardgewassen.
8. Hermann, Florae Lugduno-Batavae flores. Regarding the second Flora Linnaeus wrote in an undated letter to Haller that Paul Hermann’s Flora never came out but was suppressed half printed.
9. Cesalpino, De plantis libri xvi.
10. See Linnaeus to Haller, 8 June 1737 n.s., where he says that the termination -oides displeases him because it is the asylum of ignorance.
11. Linnaeus, Critica botanica.
12. Saxifraga petraea (Smith, A selection, II, 264), see Linnaeus, Species plantarum (1762), I, 578.
13. Haller is wrong here. The plant of Linnaeus is Veronica alpina (Smith, A selection, II, 265), see Linnaeus, Species plantarum (1762), I, 15.
14. Haller, Enumeratio methodica stirpium Helvetiae indigenarum.
15. Commercium litterarium.
16. Androsace villosa (Smith, A selection, II, 266), see Linnaeus, Spec. pl. (1762), I, 204.
17. Melampyrum sylvaticum (Smith, A selection, II, 266), see Linnaeus, Species plantarum (1763), II, 843.
18. Astragalus uralensis (Smith, A selection, II, 266), see Linnaeus, Species plantarum (1763), II, 1071.
19. Linnaeus, Bibliotheca botanica.
20. Theophrastus, Sparsae de plantis sententiae.
21. Campi & Campi, Spicilegio botanico dialogo.
22. Gesner, Historia plantarum et vires ex Dioscoride.
23. Burckard, Epistola ad Dominum Godofredum Gulielmum Leibnitium.
24. Vigna, Animadversiones.
25. Castelli, An Smilax aspera europea.
26. Ursin, Rosa menstrua.
27. Pfauz, Descriptio graminis medici plenior.
28. Schelhammer, Catalogus plantarum maximam partem rariorum.
29. Borel, Hortus.
30. Schoon, Waare oeffening en ontleding der planten.
31. Mylius, Hortus philosophicus.