Doctissimo Carol[o] Linnaeo suo
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus[1]
En opella tua,[2] mi Linnaei, quae forte jam desideraveris. Adii heri bibliopolam,[3] qui sub finem hujus hebdomadis exemplaria omnia operis tui parata habebit, conveni et cum eo ut altera septimana de altero tuo opere, Flora nempe Lapponica,[4] cum eo agam, tu interim, quantum possis id expedias, ut quando ad inpressionem se accingat, non retardetur, ego tum primam correctionem curabo, tu ultimam. Mittas et mihi pro subsequentibus tabulis plantas, sed si velis delinees et signes, quomodo locatas illas velis habere. Sculptorem enim locutus sum et quam primum et cito poteris, illas curabit. Novi hic nihil habeo. Optime omnes valemus, ut et puerpera cum primo nato. Tu etiam valeas et res tuas feliciter et prompte agas. Salve Dominum Kliffortium ut et ejus illustrem familiam.
Salveas a nobis omnibus et iterum valeas.
Dabam Amstelaed[ami] 27 Septemb[ris] 1735
[address] Myn Heer / De Hr Carolus Linnaeus, / Ten huyse van den WELEd Heer / Myn. Hr. et Mr. George Clifford / Op sijn WELEd Hofstede / De / Hartecamp / By / Bennebroek
EXPLANATORY NOTES
1. This is the first letter from the correspondence with Johannes Burman, which except from a break from April 1739 to December 1754, was to continue to 1773. – On Linnaeus’s relations with Burman and Nikolaas Laurens Burman, see Uggla, “Linné och Burmannerna”.
2. Burman refers to Linnaeus, Fundamenta botanica, printed in September 1735, but the year of publication is 1736, and Bibliotheca botanica, issued together and as separate works.
3. Salomon Schouten.
4. Burman refers to the forthcoming edition of Linnaeus, Flora Lapponica (1737).