Excellentissimo Viro,
D[omino] D[octori] ABR[AHAM] BAECK,
Regii Collegii Medici Praesidi,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.
Leetor ex animo, quod valeas et bene stes cum D[omi]no Priore.
Occupatus in Chinensibus Lagerströmianis in memoriam revoco istius cistae, e
China allatae, quam quondam Beatus Tuus Hospes in tua domo aperui, continentem
innumeros et quidem circiter mille distinctos plantarum pugillos exsiccatos absque
floribus et fructu.
Hae plantae omnes sumtae fuere a Pharmacopoliis Chinensibus, distinctae usui
medico, non vero, ut tum suspicabar, Botanico.
Chinenses enim in suis pharmacopoliis nullis utuntur compo¬sitis, sed sic
exsiccatis simplicibus plantis, quas norunt in suis morbis sibimet ipsis praescribere,
tamquam medicamenta specifica, et si haec nil efficiant, fato funguntur suo.
Sic ditiores sunt Chinenses specificis quam omnes Europaei, quae longa
experientia ipsis reddit notissima.
Perpendas, quaeso, quam male actum foret de nostra Medicina, si destitueremur
Medicamentis sic dictis specificis, nobis hodie notis: Opio, Camphora, Moscho, China
similibusque.
Perpendas itidem, quam felices evaderemus, si duplo plura ejusmodi medicamenta
nobis innotescerent.
In tanta copia Medicamentorum specificorum Chinensium, quo¬rum pleraque
nobis hodie ignota, si modo tertia pars nomen specificorum mererentur, et haec nobis
innotesceret, longe majus augmentum obtineret Medicina, quam quas obtinuit per
plura secula.
Annon itaque Medici, qui non crumenae et pecuniis corradendis unice solliciti, sed
magis de promovenda arte intenti, debeant omnibus viribus incumbere, ut haec
Chinensia iis innotescant? Quo infiniti homines fatis eripiantur praecocibus.
Videtur mihi haec res maximi momenti et quae a Praeside Regii Collegii Medici
ejusque honoratissimis collegis non seponatur, sed qua fieri queat judicio et cura
pensitetur, cum Ille fasces et sceptra artis gubernet.
Apud nos grassatur horrenda febris quaedam singularis et e Petechiarum genere,
quas incipit cum gravedine et Cephalalgia; continuat febre vix manifesta, quae tamen
vires omnes prosternit et humidum omne corporis quasi in viscidum vertit; plurimi
demum diarrhaea corripiuntur; nonnullis exanthemata efflorescunt petechialia. Varii
moriuntur; optimus
D[ominus] Holm Danus hoc morbo periclitatur et laboravit ultra
12 dies exhaustis omnibus viribus; caeterum sporadice grassatur; saepe unus in
eadem domo, rarius 4 s[ive] 5; ultra 50 hodie in urbe laborant eodem morbo. Nonnulli
decessere; qui evadunt, lente recuperant vires.
Quid optimus D[ominus] Wahlbom? Annon me adibit et quando?
Vale amicorum dulcissime!
Dabam Dabam Upsaliae 1754 d[ie] 25 Novembr[is].
[Address]
Archiatren
Wälborne H[err] Doctor BAECK
Stockholm.