Illustr[issimo] Dom[ino] Linnaeo,
Amice colendissime,
Epistolam undique plenam, ut inter nos decet. Nuper scripseram sed e domo
excedens, ut in novam, quam emi, migrarem cum supellectilis farragine confusa est et
amissa.
Navis ejus magister in hac schedula inscriptus, jam Stockholmiam petit, quae ad te
defert capsam ligneam 35 librar[um] pondere, linteo obvolutam plenam herbario meo
et viginti circiter dissertationibus medicis; pretium gestationis duos dalderos seu, ut
ajunt, nummulum non excedet. Praeter hanc capsam invenies multas plantarum icones
ex tabulis Richerii de Belleval furtim expressas, furtim, quia amico suas tabulas
crediderat ea lege, ut unicam cujusvis iconem duceret. Nescio, unde habes Magnolium
suas plantas tibi dedisse vel destinasse, id ne cogitavit quidem. Ne credas tamen te
mihi magis obligatum, qui eas ad te mitto, ut ut enim numerosae sint, quas e Magnolio
habui; illae adeo sunt vetustae et exoletae ut Magnolius; nisi eas accepissem, in ignem
conjecisset. Adde, quod plantae sint confusae pittaciis seu nominibus destitutae, ita ut
tantus requiratur botanicus ac tu, ut cognosci queant saltem plurimae. Faxit deus, ut
votis tuis respondeat munus. Hoc tamen exorare te volo, scilicet ut retentis omnibus,
quae tibi arriserint, caeteras nominibus inscribas praesertim. Gramineas et curiosis
tuis, ut Linnaea, gramine ossifrago & additis, cum dissertationibus tuis, quas in Gallia
emere non possum, remittas.
Tandem clausa et missa capsula, accepi, Tolosa, dissertationem meam de Rabie,
quam mitto pariter seorsim ad D[ominum] Grill Stockolmiam. Ad quem in antecessum
potes scribere atque amabo; illi commenda cognatum at amicum meum hujusce urbis
negotiatorem percelebrem et aestimatissimum D[ominum] Desmarets, qui commercio
suo vicina regna amplectitur, quique ut summas opes, ita omnium amorem et
existimationem merito possidet. Is ad portum Sete, ubi negotiorum suorum curatorem
habet, lubentissime misit capsam, ad eum quidquid miseris tuto accipiam et potes
fasciculum sic inscribere à Monsieur Desmarets negotiant à Sette, licet
Monspelii degat uxoris meae consobrinus dilectissimus.
Si plures Richeri Belleval icones aveas, licet unicum singularum mihi supersit
exemplar, eas ad te altera navi mittam.
In capsa continetur fasciculus dissertationum, quas ad illustr[issimum] amicum
tuum Hallerum Gottingensem transmitti vellem cum litteris ad eum, quibus ipsi me
commendes, ut quas Göttingae dissertationes medicas superfluas habet mecum
communicare velit, nostras lubentissime vicissim reddituro. Fasciculum, si videatur,
melius aptiusque colliga!
Millenas rependo tibi grates pro curis assumptis, ut me illustriss[imae]
Stockolmiensi societati cooptares; epistolas invitatorias nullas accepi, sed, quaeso, ne
deinceps quaesitum urgeas; interea tuo monito socii Stockolmiensis nomen usurpavi,
destiturus, si a secretario nihil accipiam.
In hujus cooptationis locum, Regia Londinensis societas me, ut scribit D[ominus]
Folkes, brevi acceptura est.
Non verbum feci Magnolio de tua per honorifica propositione, quia ille proffessor a
patre multum degener nec botanicen nec ullam aliam curat scientiam; munus tantum
obit proffessorium, simulque senatorium.
Defuncto collega meo, Fitzgerald Hyberno, qui mecum alternis annis plantas
demonstrabat in horto regio; solus eram, quem ea spectabat provincia, annuente
etiam archiatro, sed nuper ipse archiater sollicitatus a Doctore Botanicastro prorsus
omnium methodorum ignaro; ipsum mihi socium designavit, unde quae reviviscere
inceperat botanica jam Monspelii; evilescet et languebit, quia prae fastidio munus
meum tantum perfunctorie deinceps obibo. Hoc uno solatio sustentatus, quod tecum
commercium servare possim.
Pulcherrimae sunt tuae de Taeniis observationes, pulchriores de Horologio florae.
Sed doleo, quod in ultima epistola propter lineamentorum tenuitatem plura legere et
distinguere non potui.
Tibi maximas agit gratias mea conjux pro votis, quibus illam beas, tibi tuaeque
dilectissimae uxori paria vota fundo, deumque deprecor, ut prospera valetudine et
multa prole vobis digna, per saeculum fruamini, atque ut quondam tuum Carolum
peregrinantem et patris vestigia sequentem Monspelii amplecti detur occasio.
Vale, mi dilectissime et colendissime proffessor, neque tibi devinctissimum et
devotissimum puta!
Monspelii 4 maji 1749.
De Sauvages