Illustrissimo viro, amico colendissimo,
D[omino] D[octori] Car[olo] Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam],
De Sauvages.
Sept[embr]is 15. 1747.
Licet non dudum ad te scripserim, vir colendissime, qui de tuo silentio
quererer, jam epistola tua suavissima commitigatus, sine mora respondeo, me quam
lubentissime in celebrium Stockholmiensium academicarum caetum, si hunc honorem
impertiri mihi voluerint, cooptatum iri; doleo tantummodo, quod in me animum
quidem sciendi cupidissimum, sed non tanto favore dignum repperturi sint. Totum
itaque illud tibi refero, amice dulcissime, quod tuis auspiciis in Upsaliensi et similis
gratiae extensione, jam in Stokholmiensi locum inveniam certe et optatissimum et
honoratissimum, pro tot beneficiis grates rependo maximas. Non scribam ad
illustr[issimam] academiam Stockholmiensem, nisi prius quas expecto invitatorias
accepero aut contrarium me monueris. Mihi et orbi botanico gratulor, quod otium ab
academicis studiis medicisque negotiis derelictum historiae naturali ditandae,
illustrandae tam feliciter et laboriose consecres; cave tamen, ne sanitati tuae tam
arduo labore noceas. Flora Zeilonica certe ditissima esse debet et magnam lucem
materiae medicae affusura.
Mitto in hac epistola Schedulam capitanei, cui dissertationes desideratas commisi.
Doleo, quod rubiam linifoliam asperam C. B., ne quidem noxam eam
numquam mihi videre contigit. Cannabinam marem habemus in horto,
faeminam vero nullam; ast te monente lenocinium illud, turpe, inter ipsam et
Resedam factitabo, et semina faeminae, si possim a D[omino] de Jussieu obtinere,
quondam mittam, de illo Mimartio aut m...., de quo loqueris, nec de cervariae
descriptione quidquam audivi. D[ominus] Maynard Tolosanus te humillime salutat,
disputationem cathedrae vacantis jam jam initium et opera tua quotquot repperire
potest sibi aliisque Tolosanis botanophylis continuo comparat.
Promiseras, mi domine, te in nova Generum editione, te simul essentiales
characteres editurum. Stetistine promissis? Certe hoc necessarium erat, quia ut ut
characteres naturales sint omnium possibilium hactenus optimi; interea cum non sit
perfecti et plures notas contineant quam quae singulis speciebus quadrare possint;
hinc studiosi, qui omnem speciem characteri generico ad amussim congruere volunt,
se spe delusos, dum vident, botanicae valedicunt. Certe doctis hoc opus summe
necessarium; ast candidatis characteres essentiales multo utiliores vel saltem
gratiores futuros affirmare possunt. Maxime vero exoptandum esset, ut in quolibet
genere facilitatis gratia notam circa folia cum congruunt, vel circa receptaculum
floram ut spicam, paniculam, corymbum thyrsum &c. adderes.
Ego fungor vice cotis exsors, ipse secandi; tam difficilis est Monspelii librorum
impressio, ut autor et suis impensis, quae sunt maximae, opera sua edere cogatur et
dein pro nihilo exemplaria bibliopolis alio missuris tradere; pretium vero impressionis
pro quovis folio et 500 exemplaribus est unius aurei seu 24tt. Interea
mea methodum foliorum identidem elucubro, quantum sinunt oculi identidem lippi.
Sed proh dolor, bene multa gramina non agnosco.
Hortus dei est quatuordecim abhinc leucis situs in Monte Calcaris, excelsissimo
loco (vulgo l’Esperon). Vallis est subrotunda et paucissimis plantis curiosis ornata, ita
ut quisquis nominis pulchritudine delusus illuc conscendit, quod sine labore et casus
periculo vix patrat, inde indignabundus revertatur. Ego quidem dehortantibus
hortulanis nostris, etsi Montem Calcaris conscenderim adeoque hortum dei proxime
viderim; illum tamen pedibus calcare nolui. Vocatur vulgo Hort-de-dieou.
Ex ipso nuper habui plantulam, cujus ad te surculum ultima epistola misi, quam
Silenem acaulem. Fl. Lapp. Sed vero acaulis non est et folia non sunt
opposita sed in rosulas densas disposita, inde meum dubium. Mons Ceti
quinque abhinc leucis distat in planitie versus meridianam plagam; illum non dudum
peragravi, sed frustra; nihil enim inveni; est tantum ibi thapsia thalictri folio T. et
limonia vulgatissima, pauca caetera, ut ubique repperiuntur. Castelnau seu
castrum novum distat (versus septentrionem) semileuca, praeterfluens amnis le
lez et colles aridi plantulas nutriunt ob proximitatem omnibus facile
perspiciendas. Lucus Gramont paulo magis distat ab urbe versus orientem;
est ilicibus potissimum coccigeris consitus; ast mirabili plantularum varietate
jucundissimus. Cum hunc annis abhinc quindecim invisibat D[ominus] Hebenstreet ex
Africa redux, multum gaudebat et ibi plures esse plantas simul congestas quam in
ullo alio loco a se cognito, asserebat. Ibi Tillaea, Sedum minus stellatum rubrum,
alsine verna glabra, myoscuros, quem tamen numquam vidi, &c. crescunt ... ex quo
tempore Bauhini, Cherlerus, Pena et Lobel ac Magnolius plantarum loca indicarunt;
singulis annis tot fuere botanophyli illis legendis et eradicandis occupati, ut mirum
non sit, si jam plures omnino deficiant. Ex adverso aliquot exoticae fuerunt a Nissolio
in nostrum solum cooptatae ut cimbularia xanthium spinis triplicibus.Linn.
&c. similiter, ex quo petasi a D[omino] de Beaufort ex Virginia, cum virga aurea
adsportati sunt in Galliam; crevit ubique in tota Gallia et Italia illud Erigeron
floribus paniculatis. Linn. Quinque abhinc leucis juxta viam Montis Esperon est
silva Valena quam latissime expansa; unde lignum focarium huc adsportatur, ilicibus
consita, quam nondum adivi, sed hujus partes pro aegrotis urbium vicinarum
accersitus cursim peragravi. Ibi nuper repperi Daphne floribus axillaribus
(sessilibus) secundum caulem dispersis, foliis lineari-lanceolatis vel daphne (tetandra)
floribus secundum caules. Simplicissimos Thymelaea foliis polygalae glabris C. B.
Nostra vero Thymelaea foliis lini C. B. est daphne corymbo terminatrici (vel
terminali) foliis lanceolato-linearibus. Et Tartonraire Massiliensium est
daphe foliis obverse ovatis pubescentibus, floribus secundum caulem
sparsis.
Cuscuta nostra major vites, quibus insidet praefocat, vites alias ignoro.
Misit nuper ad me clarissim[us] amicus Hambergerus, Jenae proffess[or], suum
tentamen Botanicum in 4to. pag. 100. 1747. Est tantum mera
systematis sexualis pro ordinibus et Ludwigiani pro classibus elegans combinatio ad
species tamen non extensa; tuis nominibus fere semper utitur. Classes XVIII statuit,
quas ex floris regularitate et petalorum numero distinguit longis titulis; singulas
dividit in mono-di-tri- polyantheras et singulas ordines in monostylos, distylos,
tristylos &c. Addidit tuos fere generibus singulis characteres, aliquid de suo penu
circa nostros amaranthos; tuus character me haerentem detinet; videntur ad Celosiam
attinere et tamen species aliud docent tuae. Majorem lucem desiderant etiam
chaenopodii, Euphorbiae & species. Certe Amaranthus indicus spinosus spica
herbacea B. est Celosia et tamen amaranthis accensetur. Pergratum et mihi
et ill[ustrissim]o D[omino] de Buffon, horti reg[ii] Paris[iensis] praefecto et academiae
Parisinae socio meritissimo. Videbitur, quod nomen illius generi novo plantae
cujusdam inditum fuerit et sic immortalitati consecratum. Cum primum hic liber
Lutetiam appulerit, scribam ad ill[ustrissimum] Buffon, ut tua et mea erga ipsum
officia extollam. Mappam diaeceseos Monspel[iensem] facile invenirem, sed non urbis
et viciniae typographiam, praeterea qua via mittere? .... Habeo multas plantas siccas,
quas mihi dedit, ut inutiles, collega Anton[ius] Magnol[ius]; selectas ad te quondam
amandabo et sic bene multarum nomen obtinere potero, quod omnibus deest.
Paris foliis quaternisin horto dei et viciniis variat foliis in eadem planta
quinis et quaternis, rarius ternis; adderem fol. verticillatis (saepius quaternis).
Aphyllantes semina non invenio; suo tempore mittam bulbos cum nave
et cum epistola semen. Crescit in locis aridis, ilicetis, apricis. Ex scapis texuntur
orbes, quibus impositi casei citius impinguari creduntur; vocatur vulgo
Bragalou.
D. Gramen illud ubique frequens, flosculis ternis medio solo fertili. Quodnam est?
An Agrostis sed quae? Habes decimam partem paniculae; vulgatissimum est et in
pratis commendatissimum.
An Gram[en] pratense paniculatum majus C. B.? Vocatur vulgo
Colombat.
A. Ischaemum foliis strictis spicis glabris.
Gr[amen] dactylum radice repente sive gram. offic.
B. Ischaemum foliis laxis, spicis glabris.
Gr[amen] dactylum folio latiore C. B.
C. Ischaemum spicis tomentosis
Gr[amen] digitatum hirsutum J. B. non est prae manibus.
Doce me, an bene ea nuncupem.
[a]
Je souissigné Johan Ryberg comandant le vaisseau nommé Lapaix ayReçeu de vous
M[onsieur] Uffroy docteur en medecine a Cette un paquet contenant deux brochures a
l’adresse de M[onsieur] Linnaeus proffesseur de botanique de la faculté de medecine
a Upsal que Je promets de remettre a mon hereuse arrivée a Stokholm a M[onsieur]
Grill negociant, pour fair tenir a son adresse fait double a Cette le 7 mars 1747.
Johan Christoff[er] Ryberg.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [Added by another hand, Johan Christoffer Ryberg]