Vir Doctissime,
Ultimum genus quod penes me habebam erat Lathyrus, qui constituit num. 590.
Heri sed ad vesperam (nam hora X redibam ex Haga) accepi epistolam vestram cum
generibus, quorum paginas scripsisti ad num. 1 ad 19 inclusive; et incipit cum Orobo,
qui constituit numerum 591 ac desinit in Arctium num. 627. Non comprehendo ergo quid
velis his verbis: Etiam incepi ab unitate cum molybdena seu plumbagine adscribere,
qui ipse non novi ultimum genus.
Dom[inus] Adrew profectus est in Westphaliam hora nona, cum ego hora decima
modo redierim. Quid ergo faciam cum Epistola tua ad Lesserum?
Gaudeo, quod semina bene perveniant.
Haec scribenti mittuntur semina ex Surinama, quorum partem ad Te mitto. Si possis
esse persuasus, quod D[omino] Cliffortio non sint ingrata, poteris ea Ipsi offerre; quodsi
contrarium censeas, comburas ea. Vale! Gratissimus eris hic cum fructu Musae.
[a]Rarissimus est Mammeae fructus, vide de eo Sloanium.
[b][illustration]
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [illustration added at fol. 524r]
b. MS1 [illustration added at fol. 525v].