Doctissimo ac plurimum aestimando D[omino] CAR[OLO] LINNAEO S[alutem] Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius
Duae me ut has exararem compellunt rationes. Postquam enim ab eo tempore quo dulcissima praesentia amplius frui non licuit, lapidibus et plantis in ordinem redigendis fuerim occupatus, quandoque tamen legendum aliquid statuebam. Accedit ut forte inciderem in Ludovicum a Ripa Venetum, qui a[nno] 1718 propositum edidit de Conscribenda historia plantarum universali[1] quem credo Te nondum vidisse. Utinam vidisses ante editas observationes in Nomina,[2] licet non multum Eum aestimem, tamen antequam aliud quid agas, suadeo ut eum pervolvas. Tournefortio adeo addictus est ut nunquam ab eo discedat nisi in ea classe quae Fucos continet, quorum flores Reaumurius primus observavit. Agit quoque de variis Botanicorum Methodis. Librum ipsum mitterem nisi scirem alias res Te occupatissimum tenere.
Dein monere Te cogor me curiosius examinasse nomen Genericum Plantae Virginianae, diodia scilicet. diovdou” adjectivum recte Latina consuetudine Bidens dicitur, ex quo sane Diodia egregie conficeretur, nisi Diodeiva Graece significaret Transitum. Ergo videtur mihi hoc nomen falsum, quod Te monitum in tempore vellem. Suggero itaque Tibi aliqua vocabula ex quibus forte unum posset placere. E[exempli] g[ratia]
{div-table}
dikevfalo‚
| biceps
| Dicephala
|
divkero‚
| bicornis
| Dicera
|
divbwmo‚
| bicorpor
| Disoma
|
divchlo‚
| bifidus
| Dichela
|
sunwri;‚
biga
| Synora
|
Appulerunt naves binae ex Americae continente, quae attulerunt quaedam Specimina exsiccata quorum partem Cliffortius habebit. Expecto adhuc alia sequenti hebdomate [sic]. Salutes D[ominum] Cliffortium.
Die Veneris 12 Julij.
{div-address}[address] Mijn Heer / Mijn Heer Carolus Linnaeus Med[icinae] D[octor] / op de Hartecamp / Met den schuyt ten vier uren / den 12 Juli
EXPLANATORY NOTES
1. Ripa, Historiae universalis plantarum scribendae propositum.
2. A reference to Critica botanica.