SUMMO MEDICO,
Professori Monspeliensi,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.
Litteras tuas tam 15 Martii quam 12 Augusti scriptas accepi;
ad priores respondi, ad sequentes non antequam nunc hisce.
Ad D[ominum] Bernardum de Jussieu scripsi quinquies ab eo tempore, quo
in patriam redii; ab eo vero nullas habui; rationem certe non novi, doleo.
Oro, precor, edas Classes tuas Morborum Latina veste indutas;
has enim publice docere, has mihi tyronibus imo doctis commendare animus est; non
novi alium librum dignum. Promisisti, quaeso, et promissis tene; per Sacra medicinae
obsecro.
Ubi Synonima tradas, si labor non excresseret in nimium, addas et citationes
authorum, scilicet paginas vel capita, uti Botanici faciunt. Characteres utinam,
majusculis litteris, genericos traderes!
Pro methodo sanandi gonorrheam gratias ago summas. Institui aliquot itinera in
gratiam insectorum per aestatem; nunc redux tentabo methodum hanc.
Ab aqua argillacea apud nos febres intermittentes maxima ex parte proveniunt.
Hinc, in provinciis, ubi nulla argilla, nulla febris intermittens, et ubi aegri convalescere
nequeunt, aquam mutare debent; alias vix convalescent, nisi admodum sero.
Mortuo Rudbeckio nuper, Botanices professore Upsaliensi, professionem ambii,
qua praxim abdicare possem, solisque rebus naturalibus addictus publico inservire;
noluit autem Procancellarius Academiae, Archiepiscopus Steuchius; hinc locum
Rudbeckii doct[or] Nic[olaus] Rosen occupavit, qui non urticam novit; sic
apud nos.
Avidissime exspecto Pathologiam tuam, cum eo, qui hanc secum fert;
mittam quae tibi promisi sancte.
Hales Staticam Vegetabilium obtupescens legi, Haemastaticem
vero nunquam; de ea tamen multa audivi. Tuum de Bombycis educatione
Commentarium avidissime exspecto.
Lacrymae oculos obfuscabant meos ad relationem de fato beati Josephi de
Jussieu, a quo tam multa egregia exspectavi.
Linnaea crescit copiose per Sueciam in provinciis septentrionalibus, non juxta
Holmiam; semina non habeo, folia inclusi.
In altera editione Generum Plantarum, quae nunc typis sudat Lugduni et longe
auctior est, reperies sequentem characterem:
522 Sauvagea
Cal. Perianthium pentaphyllum: foliolis lanceolatis, acutis, persistentibus.
Cor. Petala 5, obtusa, calyce minora.
Nectarium e petalis 5 minoribus,
alternis.
Stam. Filamenta multa, capillaria, petalis minora, inter calycem et
corollam (extra petala) inserta, antherae subrotundae.
Pist. Germen ovatum. Stylus
simplex. Stygma obtusum per capsula ovato-acuminata, unilocularis, trivalvis. Sem.
numerosa, recta.
Crescit in insulis Americanis vestris. In Herbario Suriani, quod
Parisiis in Horto Regio servatur.
Reperies plantam exsiccatam, Hyperico vel Cisto similem quodam modo. Folia
alterna, ovato-lanceolata, obtuse serrata sunt, et stypula ad foliorum exortum magna,
acuminata, ciliata.
Elephantiasis apud Finnones satis frequens est a carne Phocae, qua vivunt saepe
piscatores provenuta, demum contagiosa; hinc a consortio hominum inclusi tenentur.
Scorbutus per 50 annos nunquam apud nos tantas edidit strages quantas hoc vere
post gelidissimam hyemen, praesertim inter milites et nautas; qui enim spiritui vini
addicti fuere, eumque lubenter saepiusque ingurgitarunt, periere omnes, nulla arte
salvandi.
In dyssenteria absque febre vix novimus certius euporiston quam ovi vitellum in
cochleari spiritus vini conquassatum, bis terve de die exhibitum. Imo largior usus
spiritus vini a contagio certo praeservat, uti vidimus vere in tribus familiis; omnes ibi,
qui eo usi sunt quotidie, liberi permansere; reliqui aegrotarunt, licet eodem lecto
detenti sani cum aegris.
Virgo nobilis 10 annorum laborabat febre intermittente, solum in alternis, tibiae medio; quae omni secundâ vesperâ horâ 7 et 11 corripiebatur sudore. Chirurgi usi sunt variis frustra; adhibui Cort. Peruvianum interne et externe et intra 14 dies libera evasit; hinc febris tertiana partialis.
Vivas dixit felix. Datum Stockholmiae 1740, die 20 Septembris.