Ex longo tempore ad te literas mittere decrevi fama tua maxime
permotus, praecipue vero ut gratias, quas possim, agerem viro celeberrimo, cui soli
daebeo, si quid incrementi, si quid voluptatis in scientia naturali cepi. Per aliquot
annos, quando ex praxi Medecinae superfuit, mihi aliquid Otii Naturae Observationi
incubui. Uti vero novissima in hisce regionibus est ejus cultura, defuit studiorum &
socius & director. Hinc irrepserunt mala retardatio, error frequens, dubia multa, nec
habui, quo confugerem nisi ad tua scripta & inventa, & hisce solis, quos feci
progressus, daebeo. Denso vero agmine adhuc obscura proveniunt neque facili manu
feliciter colenda est Natura. Incitatus vero ab Amico meo eximio D[omi]no Ellisio (qui te
maxime colit) ad te ipsum memet converto sperans tibi non invisum fore Naturae
amatori favere & difficiliora elucidare. Digneris ergo orem, ut gratias pro beneficiis jam
acceptis nunc referram & quae obscuriora occurrant, in posterum proponam.
Aestate praeterita in indagandis Zoophytis nostrorum litterarum incolis aliquando
occupatus fuerim. Quae vero de hisce in regno tuo animali scripsisti, multa mihi dubia
movere. Naturae incessui usitato nequaquam accomodare potui: ”Animalia composita
stirpe vegetante & Zoophyta non autores suae testae sed testam ipsorum.” Demens
quidem (fateor) est Philosophiae, quae limites ponit, ultra quos Naturae non licet
excurrere. Uti vero constanti & regulari pede progredi videtur natura, non temere
admittenda sunt, quae huic progressui valde adversantur, nisi experientiis &
observationibus minime dubiis comprobata. Nonne vero adest in Zoophytis quasi
duplex Miraculum nimirum? Stirps vegetans producit flores animatos & (uti omne
animale & Vegetabile ex Ovo) a floribus illis animatis producenda sunt Ova, certe
vegetabilia, e quibus alii nascantur stirpes vegetantes. Hae sane difficilia sunt, quae
admittantur, nisi optime stabilita. Si vero Zoophyta contemplamur ex legibus Naturae
analogicis, levior omnino videtur difficultas. Animalia sunt tenerrima, medullaria, injuriis
etiam minimis facile destruenda, nisi tegmine vel carneo vel calcareo, elastico,
articulato munita, cujus ope in fluctibus etiam marinis vitam incolumem transeant. Si
obscurum est Animalia tam simpliciter fabricata domos tam elegantes struere, multo
sane obscurius videtur, ut domi struant Animalia. Paucis abhinc diebus in Microscopio
contemplatus sum Sertulariam, quam nuper detexi & tibi forte adhuc non visam; casu
affixae fuere Serpulae aliquot Spirorbes & magno cum oblectamento vidi & Serpulae
Teredines & Sertulariae Hydras tentacula sua ad lubitum exserentes, moventes &
retrahentes. Tali quasi testimonio oculari perculsus non potui non agnoscere, quin
utrumque Animal ejusdem fuerit in dolis, aeque & incola & fabricator sui domicilii. En,
Vir Cl[arissime], quae mihi de Zoophytis evidentiora apparent & ex ratiocinio & ex
observationibus, uti in Epistola proponere licet. Ad te vero provoco – obscura
elucides, falsa corrigas, vehementer velim.
Felicissimum vero memet haberem, si quae, tibi aliquo modo arriderent, promovere
possem. Plurimae ex Ellisii Sertulariis in nostris littoribus inveniendae sunt. Aliquot
etiam novas detexi, quas cum illo communicavi. Si Specimina velis, fac sciam,
quomodo referenda sint & quam primum mittam. Forte & alia naturalia sunt Scotiae
indiginae, quae tibi minus nota sunt. Est tibi nobis Anguis, habitu ac colore prorsus
idem ac Anguis Eryx, no 262, satis exacte descriptus a Gronovio in Mus.
2do ad no 9. Calculo non spernendo enumeravi Squamas
Abdominales 120, Caudales 137. Longitudo ab apice nostri ad finem caudae 15
unc[ias] – ab Ano ad finem caudae circiter 8.2. Caput Speciminis paulo mutilati non
bene observavi.
E Surinama nuper accepi animalia plurima, & inter alios colubres, 2 v. 3 Specimina
Colubris scutis Abdom. 163, Squamis caudalibus 77, Gronov. Mus. 2. no
26. Hic Coluber tibi non visus memoratur in regno animali; si adhuc non possideas,
mittam. Accepi etiam Araneam (unicam vero) a te non memoratam. Magnitudine
Araneae, Aviculariae vix cedit. Oculi hoc modo siti sunt. Crura spinis mobilibus nigris
armantur. Male pictum & pejus descriptum ab Albino ad no 169 videtur;
si descriptionem pleniorem velis, mittam.
Re vero taedeat Epistola longior; finem huic imponam. Sermone Latino (licet omnino
ineleganti forsan autem intelligibili) uti mallem quam Anglica, qui tibi forte minus in usu
est. Quando primum tuo commodo fiat, rescribas, vehementer optem.
Valeas & me habeas observatissimum tui cultorem Davidem Skene!
Abredoniae Decemb[ris] 17. 1765.
Inscribantur tuae literae: To Doctor David Skene
Physician in
Aberdeen
North Britain