Clarissimo Viro D[omino] D[octissimo] Linnaeo,
medicinae Doctori Celeberrimo,
Soc[ietatis] Ac[ademiae] imp[erialis] nat[urae] Cur[iosorum] Socio Dignissimo,
Botanicorum hujus Saeculi principi.
Vir Clarissime, ad nostras quoque terrarum oras pervenit, quae quidem per Litteratum orbem late volat, nominis tui Celebrata fama. Novos, inquiunt, at perutiles Conatus botanicos publici juris fecisti. Desiderabantur quippe multa in Re herbaria, Tantaeque molis erat methodum Condere novam,[1] sed quae aliis Denegata fuit gloria, tuae sagacitati Reservabatur. Non Caespitabunt ergo inposterum philobotani in Constituendis novis plantarum generibus speciebusque ad propriam tribum Referendis. Habent modo quare sibi gratulentur, quod indefessis Laboribus tuis non minus quam fortunatis Viam aperias ad botanicem et faciliorem et tutiorem. Salivam Certe mihi movent Botanicae lucubrationes tuae, quas, si humanitas tua mihi (etsi immerito) Communicare Dignetur, hoc quod Reddere beneficium nusquam potero, memori mente persoluam. Spero quoque te non modo humaniter epistolam hanc accepisse mihi significaturum, sed etiam libenter, si occasio se dederit, accepturum non nulla plantarum Pyrenaicarum et exoticarum semina nec-non aliquot nova stirpium Americanarum genera, quae sors objecit mihi in Gallia Aequinoctiali et in Cayennae insula, Dum ibi jussu Regis Christiniossimi [sic] plantarum investigationi per quadriennium operam Dabam.[2] Caeterum optandum foret, Vir Amplissime, ut Tibi aliquatenus Parcas, ne per Labores improbius Continuatos sanitatem tuam magno Rei herbariae Dispendio Tandem Concutias et Labefactes.
Vale, et Diu Vive, Vir Clarissime, Tibique esse studet omnimode devinctissimus atque addictissimus Barrere, universitate Perpinionensi Regius medicinae professor, in Gallia Aequinoctiali et Cayennae insula olim Botanicus Regius, nosocomii regii Perpinionensis medicus primarius, &c.
Perpiniani apud Ruscinonenses, Octavo idus novembris anni 1739.
{div-address}[address] A Monsieur / Monsieur Linnaeus / Docteur En medicine de La / Societé imperiale Des Curieux de la nature / A Upsal / en Suede
EXPLANATORY NOTES
1. Pierre Barrère is referring to the sexual method introduced in Linnaeus, Systema naturae.
2. In the 1720s Pierre Barrère made an expedition to French Guyana, by order of Louis XV. His main purpose was to investigate the vegetation in the colony. These investigations were published in Barrère, Nouvelle relation de la France equinoxiale.